De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conterrere metu quae possint numine divae.
  2. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  3. munificat tacita mortalis muta salute,
  4. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  5. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  6. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  7. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  8. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  9. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  10. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  11. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  12. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  13. cum pueri circum puerum pernice chorea
  14. armat et in numerum pernice chorea
  15. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  16. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  17. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  18. propterea magnam armati matrem comitantur,
  19. aut quia significant divam praedicere ut armis
  20. ac virtute velint patriam defendere terram
  21. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  22. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  23. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  24. omnis enim per se divom natura necessest
  25. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  26. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  27. nam privata dolore omni, privata periclis,
  28. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  29. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  30. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  31. et quia multarum potitur primordia rerum,
  32. multa modis multis effert in lumina solis.
  33. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  34. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  35. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  36. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  37. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  38. religione animum turpi contingere parcat.
  39. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  40. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  41. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  42. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  43. dissimili vivont specie retinentque parentum
  44. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  45. tanta est in quovis genere herbae materiai
  46. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  47. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  48. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  49. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  50. dissimili perfecta figura principiorum.
  51. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  52. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  53. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  54. scintillasque agere ac late differre favillam.
  55. cetera consimili mentis ratione peragrans
  56. invenies igitur multarum semina rerum
  57. corpore celare et varias cohibere figuras.
  58. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  59. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  60. haec igitur variis debent constare figuris;
  61. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  62. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  63. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  64. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  65. conveniunt et res permixto semine constant.
  66. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  67. multa elementa vides multis communia verbis,
  68. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  69. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  70. non quo multa parum communis littera currat
  71. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  72. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  73. sic aliis in rebus item communia multa
  74. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  75. dissimili tamen inter se consistere summa
  76. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  77. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  78. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est