De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  2. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  3. conveniunt et res permixto semine constant.
  4. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  5. multa elementa vides multis communia verbis,
  6. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  7. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  8. non quo multa parum communis littera currat
  9. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  10. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  11. sic aliis in rebus item communia multa
  12. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  13. dissimili tamen inter se consistere summa
  14. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  15. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  16. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  17. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  18. semiferas hominum species existere et altos
  19. inter dum ramos egigni corpore vivo
  20. multaque conecti terrestria membra marinis,
  21. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  22. pascere naturam per terras omniparentis.
  23. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  24. seminibus certis certa genetrice creata
  25. conservare genus crescentia posse videmus.
  26. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  27. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  28. corpora discedunt conexaque convenientis
  29. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  30. reicere in terras naturam, multaque caecis
  31. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  32. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  33. vitalis motus consentire atque imitari.
  34. sed ne forte putes animalia sola teneri
  35. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  36. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  37. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  38. dissimili constare figura principiorum;
  39. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  40. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  41. semina cum porro distent, differre necessust
  42. intervalla vias conexus pondera plagas
  43. concursus motus; quae non animalia solum
  44. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  45. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  46. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  47. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  48. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  49. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  50. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  51. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  52. corpora consimili sint eius tincta colore;
  53. nullus enim color est omnino materiai
  54. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  55. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  56. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  57. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  58. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  59. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  60. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  61. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  62. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  63. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  64. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  65. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  66. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  67. immutabile enim quiddam superare necessest,
  68. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  69. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  70. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  71. proinde colore cave contingas semina rerum,
  72. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  73. Praeterea si nulla coloris principiis est
  74. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  75. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  76. propterea magni quod refert, semina quaeque
  77. cum quibus et quali positura contineantur
  78. et quos inter se dent motus accipiantque,
  79. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  80. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  81. marmoreo fieri possint candore repente,
  82. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  83. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  84. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  85. materies ubi permixta est illius et ordo
  86. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  87. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  88. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  89. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  90. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  91. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  92. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  93. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  94. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  95. efficitur quiddam quadratum unaque figura,