De Rerum Natura
Lucretius
-
- conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
- dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
- aut alio in quovis uno puroque nitore
- dissimiles longe inter se variosque colores.
- praeterea nihil officiunt obstantque figurae
- dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
- at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
- quo minus esse uno possit res tota nitore.
- Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
- principiis rerum non numquam causa colores,
- occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
- nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
- quippe etenim multo proclivius exorientur
- candida de nullo quam nigro nata colore
- aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
- Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
- esse neque in lucem existunt primordia rerum,
- scire licet quam sint nullo velata colore;
- qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
- lumine quin ipso mutatur propterea quod
- recta aut obliqua percussus luce refulget;
- pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
- quae sita cervices circum collumque coronat;
- namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
- inter dum quodam sensu fit uti videatur
- inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
- caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
- consimili mutat ratione obversa colores;
- qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
- scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
- Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
- pupula, cum sentire colorem dicitur album,
- atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
- nec refert ea quae tangas quo forte colore
- praedita sint, verum quali magis apta figura,
- scire licet nihil principiis opus esse colore,
- sed variis formis variantes edere tactus.
- Praeterea quoniam non certis certa figuris
- est natura coloris et omnia principiorum
- formamenta queunt in quovis esse nitore,
- cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
- omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
- conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
- ex albis album pinnis iactare colorem
- et nigros fieri nigro de semine cycnos
- aut alio quovis uno varioque colore.
- Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
- distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
- evanescere paulatim stinguique colorem;
- ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
- purpura poeniceusque color clarissimus multo,
- filatim cum distractum est, disperditur omnis;
- noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
- particulas, quam discedant ad semina rerum.
- Postremo quoniam non omnia corpora vocem
- mittere concedis neque odorem, propterea fit
- ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
- sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
- scire licet quaedam tam constare orba colore
- quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
- nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
- quam quae sunt aliis rebus privata notare.
- Sed ne forte putes solo spoliata colore
- corpora prima manere, etiam secreta teporis
- sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
- et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
- nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
- sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
- et nardi florem, nectar qui naribus halat,
- cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
- quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
- naturam, nullam quae mittat naribus auram,
- quam minime ut possit mixtos in corpore odores
- concoctosque suo contractans perdere viro,
- propter eandem rem debent primordia rerum
- non adhibere suum gignundis rebus odorem
- nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
- nec simili ratione saporem denique quemquam
- nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
- cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
- molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
- omnia sint a principiis seiuncta necessest,
- inmortalia si volumus subiungere rebus
- fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
- ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
- Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
- ex insensilibus tamen omnia confiteare
- principiis constare. neque id manufesta refutant
- nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
- sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
- ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
- quippe videre licet vivos existere vermes
- stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
- intempestivis ex imbribus umida tellus.
- Praeterea cunctas itidem res vertere sese.