De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  2. corporis inter se multum variare figurae
  3. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  4. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  5. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  6. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  7. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  8. formai speciem totius corporis eius,
  9. quod super est, si forte voles variare figuras,
  10. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  11. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  12. si tu forte voles etiam variare figuras.
  13. ergo formarum novitatem corporis augmen
  14. subsequitur. quare non est ut credere possis
  15. esse infinitis distantia semina formis,
  16. ne quaedam cogas inmani maximitate
  17. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  18. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  19. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  20. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  21. saecla novo rerum superata colore iacerent
  22. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  23. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  24. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  25. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  26. cedere item retro possent in deteriores
  27. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  28. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  29. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  30. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  31. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  32. materiem quoque finitis differe figuris.
  33. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  34. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  35. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  36. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  37. ergo finita distant ratione creata,
  38. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  39. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  40. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  41. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  42. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  43. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  44. formarum finita, necesse est quae similes sint
  45. esse infinitas aut summam materiai
  46. finitam constare, id quod non esse probavi.
  47. * * *
  48. versibus ostendam corpuscula materiai
  49. ex infinito summam rerum usque tenere
  50. undique protelo plagarum continuato.
  51. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  52. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  53. at regione locoque alio terrisque remotis
  54. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  55. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  56. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  57. milibus e multis vallo munitur eburno,
  58. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  59. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  60. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  61. unica res quaedem nativo corpore sola,
  62. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  63. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  64. unde ea progigni possit concepta, creari
  65. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  66. quippe etenim sumant alii finita per omne
  67. corpora iactari unius genitalia rei,
  68. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  69. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  70. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  71. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  72. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  73. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  74. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  75. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  76. infidi maris insidias virisque dolumque
  77. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  78. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  79. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  80. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  81. disiectare aestus diversi materiai,
  82. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  83. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  84. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  85. et res progigni et genitas procrescere posse.
  86. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  87. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  88. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  89. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  90. nec porro rerum genitales auctificique
  91. motus perpetuo possunt servare creata.
  92. sic aequo geritur certamine principiorum
  93. ex infinito contractum tempore bellum.
  94. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  95. et superantur item. miscetur funere vagor,
  96. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  97. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  98. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  99. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  100. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  101. convenit et memori mandatum mente tenere,
  102. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  103. quod genere ex uno consistat principiorum,
  104. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  105. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  106. atque potestates, ita plurima principiorum
  107. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  108. Principio tellus habet in se corpora prima,
  109. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  110. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  111. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  112. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  113. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  114. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  115. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  116. montivago generi possit praebere ferarum.
  117. quare magna deum mater materque ferarum
  118. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  119. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  120. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  121. aeris in spatio magnam pendere docentes
  122. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  123. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  124. officiis debet molliri victa parentum.
  125. muralique caput summum cinxere corona,
  126. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  127. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  128. horrifice fertur divinae matris imago.
  129. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  130. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  131. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  132. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  133. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  134. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  135. significare volunt indignos esse putandos,
  136. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  137. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  138. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  139. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  140. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  141. ingratos animos atque impia pectora volgi
  142. conterrere metu quae possint numine divae.
  143. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  144. munificat tacita mortalis muta salute,
  145. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  146. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  147. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  148. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  149. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  150. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  151. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  152. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  153. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  154. cum pueri circum puerum pernice chorea
  155. armat et in numerum pernice chorea
  156. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  157. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  158. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  159. propterea magnam armati matrem comitantur,
  160. aut quia significant divam praedicere ut armis
  161. ac virtute velint patriam defendere terram
  162. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  163. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  164. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  165. omnis enim per se divom natura necessest
  166. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  167. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  168. nam privata dolore omni, privata periclis,
  169. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  170. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  171. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  172. et quia multarum potitur primordia rerum,
  173. multa modis multis effert in lumina solis.
  174. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  175. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  176. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  177. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  178. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse