De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  2. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  3. scintillasque agere ac late differre favillam.
  4. cetera consimili mentis ratione peragrans
  5. invenies igitur multarum semina rerum
  6. corpore celare et varias cohibere figuras.
  7. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  8. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  9. haec igitur variis debent constare figuris;
  10. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  11. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  12. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  13. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  14. conveniunt et res permixto semine constant.
  15. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  16. multa elementa vides multis communia verbis,
  17. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  18. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  19. non quo multa parum communis littera currat
  20. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  21. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  22. sic aliis in rebus item communia multa
  23. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  24. dissimili tamen inter se consistere summa
  25. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  26. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  27. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  28. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  29. semiferas hominum species existere et altos
  30. inter dum ramos egigni corpore vivo
  31. multaque conecti terrestria membra marinis,
  32. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  33. pascere naturam per terras omniparentis.
  34. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  35. seminibus certis certa genetrice creata
  36. conservare genus crescentia posse videmus.
  37. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  38. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  39. corpora discedunt conexaque convenientis
  40. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  41. reicere in terras naturam, multaque caecis
  42. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  43. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  44. vitalis motus consentire atque imitari.
  45. sed ne forte putes animalia sola teneri
  46. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  47. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  48. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  49. dissimili constare figura principiorum;
  50. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  51. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  52. semina cum porro distent, differre necessust
  53. intervalla vias conexus pondera plagas
  54. concursus motus; quae non animalia solum
  55. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  56. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  57. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  58. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  59. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  60. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  61. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  62. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  63. corpora consimili sint eius tincta colore;
  64. nullus enim color est omnino materiai
  65. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  66. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  67. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  68. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  69. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  70. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  71. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  72. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  73. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  74. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  75. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  76. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  77. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  78. immutabile enim quiddam superare necessest,
  79. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  80. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  81. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  82. proinde colore cave contingas semina rerum,
  83. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  84. Praeterea si nulla coloris principiis est
  85. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  86. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  87. propterea magni quod refert, semina quaeque
  88. cum quibus et quali positura contineantur
  89. et quos inter se dent motus accipiantque,
  90. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  91. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  92. marmoreo fieri possint candore repente,
  93. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  94. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  95. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  96. materies ubi permixta est illius et ordo
  97. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  98. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  99. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  100. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  101. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  102. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  103. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  104. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  105. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  106. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  107. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  108. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  109. aut alio in quovis uno puroque nitore
  110. dissimiles longe inter se variosque colores.
  111. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  112. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  113. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  114. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  115. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  116. principiis rerum non numquam causa colores,
  117. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  118. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  119. quippe etenim multo proclivius exorientur
  120. candida de nullo quam nigro nata colore
  121. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  122. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  123. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  124. scire licet quam sint nullo velata colore;
  125. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  126. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  127. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  128. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  129. quae sita cervices circum collumque coronat;
  130. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  131. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  132. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  133. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  134. consimili mutat ratione obversa colores;
  135. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  136. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  137. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  138. pupula, cum sentire colorem dicitur album,