De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  2. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  3. milibus e multis vallo munitur eburno,
  4. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  5. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  6. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  7. unica res quaedem nativo corpore sola,
  8. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  9. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  10. unde ea progigni possit concepta, creari
  11. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  12. quippe etenim sumant alii finita per omne
  13. corpora iactari unius genitalia rei,
  14. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  15. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  16. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  17. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  18. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  19. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  20. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  21. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  22. infidi maris insidias virisque dolumque
  23. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  24. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  25. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  26. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  27. disiectare aestus diversi materiai,
  28. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  29. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  30. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  31. et res progigni et genitas procrescere posse.
  32. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  33. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  34. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  35. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  36. nec porro rerum genitales auctificique
  37. motus perpetuo possunt servare creata.
  38. sic aequo geritur certamine principiorum
  39. ex infinito contractum tempore bellum.
  40. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  41. et superantur item. miscetur funere vagor,
  42. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  43. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  44. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  45. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  46. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  47. convenit et memori mandatum mente tenere,
  48. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  49. quod genere ex uno consistat principiorum,
  50. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  51. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  52. atque potestates, ita plurima principiorum
  53. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  54. Principio tellus habet in se corpora prima,
  55. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  56. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  57. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  58. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  59. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  60. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  61. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  62. montivago generi possit praebere ferarum.
  63. quare magna deum mater materque ferarum
  64. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  65. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  66. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  67. aeris in spatio magnam pendere docentes
  68. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  69. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  70. officiis debet molliri victa parentum.
  71. muralique caput summum cinxere corona,
  72. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  73. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  74. horrifice fertur divinae matris imago.
  75. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  76. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  77. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  78. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  79. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  80. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  81. significare volunt indignos esse putandos,
  82. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  83. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  84. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  85. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  86. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  87. ingratos animos atque impia pectora volgi
  88. conterrere metu quae possint numine divae.
  89. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  90. munificat tacita mortalis muta salute,
  91. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  92. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  93. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  94. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  95. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  96. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  97. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  98. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  99. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  100. cum pueri circum puerum pernice chorea
  101. armat et in numerum pernice chorea
  102. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  103. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  104. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  105. propterea magnam armati matrem comitantur,
  106. aut quia significant divam praedicere ut armis
  107. ac virtute velint patriam defendere terram
  108. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  109. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  110. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  111. omnis enim per se divom natura necessest
  112. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  113. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  114. nam privata dolore omni, privata periclis,
  115. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  116. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  117. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  118. et quia multarum potitur primordia rerum,
  119. multa modis multis effert in lumina solis.
  120. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  121. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  122. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  123. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  124. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  125. religione animum turpi contingere parcat.
  126. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  127. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  128. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  129. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  130. dissimili vivont specie retinentque parentum
  131. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  132. tanta est in quovis genere herbae materiai
  133. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  134. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  135. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  136. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  137. dissimili perfecta figura principiorum.
  138. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.