De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissimili perfecta figura principiorum.
  2. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  3. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  4. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  5. scintillasque agere ac late differre favillam.
  6. cetera consimili mentis ratione peragrans
  7. invenies igitur multarum semina rerum
  8. corpore celare et varias cohibere figuras.
  9. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  10. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  11. haec igitur variis debent constare figuris;
  12. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  13. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  14. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  15. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  16. conveniunt et res permixto semine constant.
  17. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  18. multa elementa vides multis communia verbis,
  19. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  20. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  21. non quo multa parum communis littera currat
  22. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  23. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  24. sic aliis in rebus item communia multa
  25. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  26. dissimili tamen inter se consistere summa
  27. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  28. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  29. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  30. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  31. semiferas hominum species existere et altos
  32. inter dum ramos egigni corpore vivo
  33. multaque conecti terrestria membra marinis,
  34. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  35. pascere naturam per terras omniparentis.
  36. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  37. seminibus certis certa genetrice creata
  38. conservare genus crescentia posse videmus.
  39. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  40. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  41. corpora discedunt conexaque convenientis
  42. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  43. reicere in terras naturam, multaque caecis
  44. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  45. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  46. vitalis motus consentire atque imitari.
  47. sed ne forte putes animalia sola teneri
  48. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  49. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  50. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  51. dissimili constare figura principiorum;
  52. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  53. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  54. semina cum porro distent, differre necessust
  55. intervalla vias conexus pondera plagas
  56. concursus motus; quae non animalia solum
  57. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  58. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  59. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  60. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  61. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  62. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  63. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  64. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  65. corpora consimili sint eius tincta colore;
  66. nullus enim color est omnino materiai
  67. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  68. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  69. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  70. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  71. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  72. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  73. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  74. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  75. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  76. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  77. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  78. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  79. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  80. immutabile enim quiddam superare necessest,
  81. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  82. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  83. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  84. proinde colore cave contingas semina rerum,
  85. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  86. Praeterea si nulla coloris principiis est
  87. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  88. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  89. propterea magni quod refert, semina quaeque
  90. cum quibus et quali positura contineantur
  91. et quos inter se dent motus accipiantque,
  92. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  93. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  94. marmoreo fieri possint candore repente,
  95. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  96. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  97. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  98. materies ubi permixta est illius et ordo
  99. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  100. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  101. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  102. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  103. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  104. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  105. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  106. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  107. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  108. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  109. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  110. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  111. aut alio in quovis uno puroque nitore
  112. dissimiles longe inter se variosque colores.