De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  2. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  3. disiectare aestus diversi materiai,
  4. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  5. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  6. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  7. et res progigni et genitas procrescere posse.
  8. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  9. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  10. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  11. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  12. nec porro rerum genitales auctificique
  13. motus perpetuo possunt servare creata.
  14. sic aequo geritur certamine principiorum
  15. ex infinito contractum tempore bellum.
  16. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  17. et superantur item. miscetur funere vagor,
  18. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  19. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  20. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  21. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  22. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  23. convenit et memori mandatum mente tenere,
  24. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  25. quod genere ex uno consistat principiorum,
  26. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  27. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  28. atque potestates, ita plurima principiorum
  29. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  30. Principio tellus habet in se corpora prima,
  31. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  32. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  33. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  34. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  35. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  36. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  37. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  38. montivago generi possit praebere ferarum.
  39. quare magna deum mater materque ferarum
  40. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  41. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  42. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  43. aeris in spatio magnam pendere docentes
  44. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  45. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  46. officiis debet molliri victa parentum.
  47. muralique caput summum cinxere corona,
  48. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  49. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  50. horrifice fertur divinae matris imago.
  51. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  52. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  53. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  54. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  55. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  56. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  57. significare volunt indignos esse putandos,
  58. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  59. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  60. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  61. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  62. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  63. ingratos animos atque impia pectora volgi
  64. conterrere metu quae possint numine divae.
  65. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  66. munificat tacita mortalis muta salute,
  67. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  68. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  69. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  70. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  71. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  72. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  73. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  74. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  75. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  76. cum pueri circum puerum pernice chorea
  77. armat et in numerum pernice chorea
  78. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  79. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  80. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  81. propterea magnam armati matrem comitantur,
  82. aut quia significant divam praedicere ut armis
  83. ac virtute velint patriam defendere terram
  84. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  85. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  86. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  87. omnis enim per se divom natura necessest
  88. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  89. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  90. nam privata dolore omni, privata periclis,
  91. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  92. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  93. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  94. et quia multarum potitur primordia rerum,
  95. multa modis multis effert in lumina solis.
  96. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  97. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  98. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  99. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  100. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  101. religione animum turpi contingere parcat.
  102. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  103. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  104. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  105. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  106. dissimili vivont specie retinentque parentum
  107. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  108. tanta est in quovis genere herbae materiai
  109. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  110. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  111. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  112. constituunt, quae sunt porro distantia longe,