De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  2. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  3. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  4. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  5. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  6. principiis rerum non numquam causa colores,
  7. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  8. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  9. quippe etenim multo proclivius exorientur
  10. candida de nullo quam nigro nata colore
  11. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  12. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  13. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  14. scire licet quam sint nullo velata colore;
  15. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  16. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  17. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  18. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  19. quae sita cervices circum collumque coronat;
  20. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  21. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  22. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  23. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  24. consimili mutat ratione obversa colores;
  25. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  26. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  27. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  28. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  29. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  30. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  31. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  32. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  33. sed variis formis variantes edere tactus.
  34. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  35. est natura coloris et omnia principiorum
  36. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  37. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  38. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  39. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  40. ex albis album pinnis iactare colorem
  41. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  42. aut alio quovis uno varioque colore.
  43. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  44. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  45. evanescere paulatim stinguique colorem;
  46. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  47. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  48. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  49. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  50. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  51. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  52. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  53. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  54. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  55. scire licet quaedam tam constare orba colore
  56. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  57. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  58. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  59. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  60. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  61. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  62. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  63. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  64. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  65. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  66. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  67. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  68. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  69. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  70. concoctosque suo contractans perdere viro,
  71. propter eandem rem debent primordia rerum
  72. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  73. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  74. nec simili ratione saporem denique quemquam
  75. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  76. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  77. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  78. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  79. inmortalia si volumus subiungere rebus
  80. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  81. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  82. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  83. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  84. principiis constare. neque id manufesta refutant
  85. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  86. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  87. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  88. quippe videre licet vivos existere vermes
  89. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  90. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  91. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  92. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  93. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  94. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  95. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  96. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  97. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  98. non alia longe ratione atque arida ligna
  99. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  100. iamne vides igitur magni primordia rerum
  101. referre in quali sint ordine quaeque locata
  102. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  103. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  104. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  105. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  106. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  107. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  108. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  109. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  110. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  111. sed magni referre ea primum quantula constent,
  112. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,