De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam certe non inter se stipata cohaeret
  2. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  3. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  4. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  5. cum tamen incolumis videatur summa manere
  6. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  7. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  8. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  9. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  10. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  11. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  12. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  13. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  14. Si cessare putas rerum primordia posse
  15. cessandoque novos rerum progignere motus,
  16. avius a vera longe ratione vagaris.
  17. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  18. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  19. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  20. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  21. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  22. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  23. et quo iactari magis omnia materiai
  24. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  25. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  26. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  27. inmensumque patere in cunctas undique partis
  28. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  29. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  30. reddita corporibus primis per inane profundum,
  31. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  32. partim intervallis magnis confulta resultant,
  33. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  34. et quae cumque magis condenso conciliatu
  35. exiguis intervallis convecta resultant,
  36. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  37. haec validas saxi radices et fera ferri
  38. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  39. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  40. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  41. in magnis intervallis; haec aera rarum
  42. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  43. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  44. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  45. consociare etiam motus potuere recepta.
  46. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  47. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  48. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  49. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  50. multa minuta modis multis per inane videbis
  51. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  52. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  53. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  54. conciliis et discidiis exercita crebris;
  55. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  56. quale sit in magno iactari semper inani.
  57. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  58. exemplare dare et vestigia notitiai.
  59. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  60. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  61. quod tales turbae motus quoque materiai
  62. significant clandestinos caecosque subesse.
  63. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  64. commutare viam retroque repulsa reverti
  65. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  66. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  67. prima moventur enim per se primordia rerum,
  68. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  69. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  70. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  71. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  72. sic a principiis ascendit motus et exit
  73. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  74. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  75. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  76. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  77. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  78. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  79. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  80. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  81. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  82. convestire sua perfundens omnia luce,
  83. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  84. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  85. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  86. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  87. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  88. sed complexa meant inter se conque globata;
  89. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  90. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  91. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  92. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  93. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  94. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  95. debent ni mirum praecellere mobilitate
  96. et multo citius ferri quam lumina solis
  97. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  98. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  99. * * *
  100. nec persectari primordia singula quaeque,
  101. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  102. At quidam contra haec, ignari materiai,
  103. naturam non posse deum sine numine reddunt
  104. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  105. tempora mutare annorum frugesque creare
  106. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  107. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  108. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  109. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  110. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  111. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  112. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  113. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  114. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  115. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  116. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  117. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  118. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  119. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  120. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  121. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  122. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  123. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  124. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  125. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  126. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  127. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  128. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  129. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  130. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  131. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  132. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  133. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  134. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  135. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  136. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  137. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  138. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  139. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  140. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  141. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  142. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  143. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  144. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  145. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  146. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  147. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  148. transversosque volare per imbris fulmina cernis,