De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito suboriri copia posset,
  2. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  3. nam vel uti privata cibo natura animantum
  4. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  5. dissolui simul ac defecit suppeditare
  6. materies aliqua ratione aversa viai.
  7. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  8. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  9. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  10. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  11. inter dum resilire tamen coguntur et una
  12. principiis rerum spatium tempusque fugai
  13. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  14. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  15. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  16. infinita opus est vis undique materiai.
  17. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  18. in medium summae quod dicunt omnia niti
  19. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  20. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  21. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  22. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  23. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  24. nitier in terraque retro requiescere posta,
  25. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  26. et simili ratione animalia suppa vagari
  27. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  28. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  29. sponte sua possint in caeli templa volare;
  30. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  31. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  32. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  33. sed vanus stolidis haec * * *
  34. amplexi quod habent perv * * *
  35. nam medium nihil esse potest * * *
  36. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  37. possit ibi quicquam consistere * * *
  38. quam quavis alia longe ratione * * *
  39. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  40. per medium, per non medium, concedere debet
  41. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  42. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  43. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  44. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  45. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  46. haud igitur possunt tali ratione teneri
  47. res in concilium medii cuppedine victae.
  48. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  49. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  50. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  51. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  52. at contra tenuis exponunt aeris auras
  53. et calidos simul a medio differrier ignis,
  54. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  55. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  56. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  57. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  58. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  59. ---
  60. ---
  61. ---
  62. ---
  63. ---
  64. ---
  65. ---
  66. ---
  67. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  68. diffugiant subito magnum per inane soluta
  69. et ne cetera consimili ratione sequantur
  70. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  71. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  72. inter permixtas rerum caelique ruinas
  73. corpora solventes abeat per inane profundum,
  74. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  75. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  76. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  77. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  78. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  79. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  80. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  81. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  82. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.