De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  2. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  3. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  4. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  5. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  6. incertisque locis spatio depellere paulum,
  7. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  8. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  9. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  10. nec foret offensus natus nec plaga creata
  11. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  12. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  13. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  14. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  15. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  16. avius a vera longe ratione recedit.
  17. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  18. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  19. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  20. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  21. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  22. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  23. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  24. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  25. omnia qua propter debent per inane quietum
  26. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  27. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  28. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  29. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  30. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  31. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  32. obliquos videamur et id res vera refutet.
  33. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  34. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  35. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  36. sed nihil omnino recta regione viai
  37. declinare quis est qui possit cernere sese?
  38. Denique si semper motu conectitur omnis
  39. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  40. nec declinando faciunt primordia motus
  41. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  42. ex infinito ne causam causa sequatur,
  43. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  44. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  45. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  46. declinamus item motus nec tempore certo
  47. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  48. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  49. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  50. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  51. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  52. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  53. omnis enim totum per corpus materiai
  54. copia conciri debet, concita per artus
  55. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  56. ut videas initum motus a corde creari
  57. ex animique voluntate id procedere primum,
  58. inde dari porro per totum corpus et artus.
  59. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  60. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  61. nam tum materiem totius corporis omnem
  62. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  63. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  64. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  65. pellat et invitos cogat procedere saepe
  66. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  67. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  68. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  69. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  70. et proiecta refrenatur retroque residit.
  71. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  72. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  73. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  74. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  75. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  76. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  77. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  78. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  79. id facit exiguum clinamen principiorum
  80. nec regione loci certa nec tempore certo.
  81. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  82. copia nec porro maioribus intervallis;
  83. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  84. qua propter quo nunc in motu principiorum
  85. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  86. et post haec semper simili ratione ferentur,
  87. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  88. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  89. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  90. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  91. nam neque quo possit genus ullum materiai
  92. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  93. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  94. naturam rerum mutare et vertere motus.
  95. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  96. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  97. summa tamen summa videatur stare quiete,
  98. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  99. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  100. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  101. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  102. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  103. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  104. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  105. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  106. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  107. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  108. omnia quae nobis longe confusa videntur
  109. et velut in viridi candor consistere colli.
  110. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  111. camporum complent belli simulacra cientes,
  112. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  113. aere renidescit tellus supterque virum vi
  114. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  115. icti reiectant voces ad sidera mundi
  116. et circum volitant equites mediosque repente
  117. tramittunt valido quatientes impete campos;
  118. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  119. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  120. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  121. qualia sint et quam longe distantia formis,
  122. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  123. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  124. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  125. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  126. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  127. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  128. esse pari filo similique adfecta figura.
  129. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  130. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  131. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  132. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  133. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  134. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  135. invenies tamen inter se differre figuris.
  136. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  137. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  138. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  139. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  140. turicremas propter mactatus concidit aras
  141. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  142. at mater viridis saltus orbata peragrans
  143. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  144. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  145. conspicere amissum fetum, completque querellis
  146. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  147. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  148. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes