De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  2. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  3. ingratos animos atque impia pectora volgi
  4. conterrere metu quae possint numine divae.
  5. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  6. munificat tacita mortalis muta salute,
  7. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  8. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  9. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  10. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  11. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  12. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  13. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  14. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  15. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  16. cum pueri circum puerum pernice chorea
  17. armat et in numerum pernice chorea
  18. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  19. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  20. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  21. propterea magnam armati matrem comitantur,
  22. aut quia significant divam praedicere ut armis
  23. ac virtute velint patriam defendere terram
  24. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  25. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  26. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  27. omnis enim per se divom natura necessest
  28. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  29. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  30. nam privata dolore omni, privata periclis,
  31. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  32. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  33. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  34. et quia multarum potitur primordia rerum,
  35. multa modis multis effert in lumina solis.
  36. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  37. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  38. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  39. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  40. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  41. religione animum turpi contingere parcat.
  42. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  43. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  44. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  45. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  46. dissimili vivont specie retinentque parentum
  47. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  48. tanta est in quovis genere herbae materiai
  49. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.