De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  2. nam privata dolore omni, privata periclis,
  3. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  4. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  5. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  6. et quia multarum potitur primordia rerum,
  7. multa modis multis effert in lumina solis.
  8. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  9. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  10. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  11. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  12. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  13. religione animum turpi contingere parcat.
  14. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  15. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  16. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  17. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  18. dissimili vivont specie retinentque parentum
  19. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  20. tanta est in quovis genere herbae materiai
  21. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  22. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  23. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  24. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  25. dissimili perfecta figura principiorum.
  26. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  27. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  28. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  29. scintillasque agere ac late differre favillam.
  30. cetera consimili mentis ratione peragrans
  31. invenies igitur multarum semina rerum
  32. corpore celare et varias cohibere figuras.
  33. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  34. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  35. haec igitur variis debent constare figuris;
  36. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  37. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  38. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  39. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  40. conveniunt et res permixto semine constant.
  41. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  42. multa elementa vides multis communia verbis,
  43. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  44. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  45. non quo multa parum communis littera currat
  46. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  47. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  48. sic aliis in rebus item communia multa
  49. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  50. dissimili tamen inter se consistere summa
  51. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  52. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  53. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  54. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  55. semiferas hominum species existere et altos
  56. inter dum ramos egigni corpore vivo
  57. multaque conecti terrestria membra marinis,
  58. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  59. pascere naturam per terras omniparentis.
  60. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  61. seminibus certis certa genetrice creata
  62. conservare genus crescentia posse videmus.
  63. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  64. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  65. corpora discedunt conexaque convenientis
  66. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  67. reicere in terras naturam, multaque caecis
  68. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,