De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  2. vitalis motus consentire atque imitari.
  3. sed ne forte putes animalia sola teneri
  4. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  5. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  6. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  7. dissimili constare figura principiorum;
  8. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  9. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  10. semina cum porro distent, differre necessust
  11. intervalla vias conexus pondera plagas
  12. concursus motus; quae non animalia solum
  13. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  14. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  15. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  16. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  17. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  18. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  19. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  20. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  21. corpora consimili sint eius tincta colore;
  22. nullus enim color est omnino materiai
  23. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  24. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  25. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  26. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  27. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  28. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  29. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  30. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  31. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  32. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  33. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  34. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  35. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  36. immutabile enim quiddam superare necessest,
  37. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  38. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  39. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  40. proinde colore cave contingas semina rerum,
  41. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  42. Praeterea si nulla coloris principiis est
  43. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  44. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  45. propterea magni quod refert, semina quaeque
  46. cum quibus et quali positura contineantur
  47. et quos inter se dent motus accipiantque,
  48. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  49. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  50. marmoreo fieri possint candore repente,
  51. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  52. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  53. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  54. materies ubi permixta est illius et ordo
  55. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  56. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  57. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  58. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  59. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  60. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  61. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  62. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  63. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  64. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  65. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  66. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  67. aut alio in quovis uno puroque nitore
  68. dissimiles longe inter se variosque colores.