De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  2. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  3. convenit et memori mandatum mente tenere,
  4. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  5. quod genere ex uno consistat principiorum,
  6. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  7. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  8. atque potestates, ita plurima principiorum
  9. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  10. Principio tellus habet in se corpora prima,
  11. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  12. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  13. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  14. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  15. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  16. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  17. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  18. montivago generi possit praebere ferarum.
  19. quare magna deum mater materque ferarum
  20. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  21. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  22. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  23. aeris in spatio magnam pendere docentes
  24. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  25. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  26. officiis debet molliri victa parentum.
  27. muralique caput summum cinxere corona,
  28. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  29. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  30. horrifice fertur divinae matris imago.
  31. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  32. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  33. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  34. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  35. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  36. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  37. significare volunt indignos esse putandos,
  38. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  39. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  40. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  41. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  42. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  43. ingratos animos atque impia pectora volgi
  44. conterrere metu quae possint numine divae.
  45. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  46. munificat tacita mortalis muta salute,
  47. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  48. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  49. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  50. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  51. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  52. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  53. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  54. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  55. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  56. cum pueri circum puerum pernice chorea
  57. armat et in numerum pernice chorea
  58. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  59. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  60. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  61. propterea magnam armati matrem comitantur,
  62. aut quia significant divam praedicere ut armis
  63. ac virtute velint patriam defendere terram
  64. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  65. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  66. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  67. omnis enim per se divom natura necessest
  68. inmortali aevo summa cum pace fruatur