De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ac virtute velint patriam defendere terram
  2. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  3. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  4. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  5. omnis enim per se divom natura necessest
  6. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  7. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  8. nam privata dolore omni, privata periclis,
  9. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  10. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  11. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  12. et quia multarum potitur primordia rerum,
  13. multa modis multis effert in lumina solis.
  14. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  15. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  16. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  17. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  18. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  19. religione animum turpi contingere parcat.
  20. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  21. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  22. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  23. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  24. dissimili vivont specie retinentque parentum
  25. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  26. tanta est in quovis genere herbae materiai
  27. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  28. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  29. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  30. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  31. dissimili perfecta figura principiorum.
  32. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  33. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  34. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  35. scintillasque agere ac late differre favillam.
  36. cetera consimili mentis ratione peragrans
  37. invenies igitur multarum semina rerum
  38. corpore celare et varias cohibere figuras.
  39. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  40. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  41. haec igitur variis debent constare figuris;
  42. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  43. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  44. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  45. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  46. conveniunt et res permixto semine constant.
  47. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  48. multa elementa vides multis communia verbis,
  49. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  50. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  51. non quo multa parum communis littera currat
  52. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  53. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  54. sic aliis in rebus item communia multa
  55. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  56. dissimili tamen inter se consistere summa
  57. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  58. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  59. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  60. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  61. semiferas hominum species existere et altos
  62. inter dum ramos egigni corpore vivo
  63. multaque conecti terrestria membra marinis,
  64. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  65. pascere naturam per terras omniparentis.
  66. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  67. seminibus certis certa genetrice creata
  68. conservare genus crescentia posse videmus.
  69. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  70. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  71. corpora discedunt conexaque convenientis
  72. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  73. reicere in terras naturam, multaque caecis
  74. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  75. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  76. vitalis motus consentire atque imitari.
  77. sed ne forte putes animalia sola teneri
  78. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  79. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  80. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  81. dissimili constare figura principiorum;
  82. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  83. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  84. semina cum porro distent, differre necessust
  85. intervalla vias conexus pondera plagas
  86. concursus motus; quae non animalia solum
  87. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  88. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  89. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  90. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  91. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  92. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  93. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  94. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  95. corpora consimili sint eius tincta colore;
  96. nullus enim color est omnino materiai
  97. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  98. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  99. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  100. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  101. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  102. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  103. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  104. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  105. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  106. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  107. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  108. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  109. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  110. immutabile enim quiddam superare necessest,
  111. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  112. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  113. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  114. proinde colore cave contingas semina rerum,
  115. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  116. Praeterea si nulla coloris principiis est
  117. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  118. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  119. propterea magni quod refert, semina quaeque
  120. cum quibus et quali positura contineantur
  121. et quos inter se dent motus accipiantque,
  122. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  123. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  124. marmoreo fieri possint candore repente,
  125. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  126. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  127. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  128. materies ubi permixta est illius et ordo
  129. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  130. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  131. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  132. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  133. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  134. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  135. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  136. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  137. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  138. efficitur quiddam quadratum unaque figura,