De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  2. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  3. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  4. cedere item retro possent in deteriores
  5. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  6. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  7. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  8. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  9. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  10. materiem quoque finitis differe figuris.
  11. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  12. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  13. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  14. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  15. ergo finita distant ratione creata,
  16. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  17. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  18. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  19. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  20. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  21. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  22. formarum finita, necesse est quae similes sint
  23. esse infinitas aut summam materiai
  24. finitam constare, id quod non esse probavi.
  25. * * *
  26. versibus ostendam corpuscula materiai
  27. ex infinito summam rerum usque tenere
  28. undique protelo plagarum continuato.
  29. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  30. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  31. at regione locoque alio terrisque remotis
  32. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  33. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  34. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  35. milibus e multis vallo munitur eburno,
  36. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  37. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  38. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  39. unica res quaedem nativo corpore sola,
  40. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  41. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  42. unde ea progigni possit concepta, creari
  43. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  44. quippe etenim sumant alii finita per omne
  45. corpora iactari unius genitalia rei,
  46. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  47. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  48. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  49. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  50. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  51. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  52. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  53. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  54. infidi maris insidias virisque dolumque
  55. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  56. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  57. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  58. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  59. disiectare aestus diversi materiai,
  60. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  61. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  62. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  63. et res progigni et genitas procrescere posse.
  64. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  65. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  66. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  67. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  68. nec porro rerum genitales auctificique
  69. motus perpetuo possunt servare creata.
  70. sic aequo geritur certamine principiorum
  71. ex infinito contractum tempore bellum.
  72. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  73. et superantur item. miscetur funere vagor,
  74. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  75. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  76. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  77. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  78. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  79. convenit et memori mandatum mente tenere,
  80. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  81. quod genere ex uno consistat principiorum,
  82. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  83. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  84. atque potestates, ita plurima principiorum
  85. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  86. Principio tellus habet in se corpora prima,
  87. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  88. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  89. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  90. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  91. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  92. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  93. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  94. montivago generi possit praebere ferarum.
  95. quare magna deum mater materque ferarum
  96. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  97. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  98. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  99. aeris in spatio magnam pendere docentes
  100. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  101. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  102. officiis debet molliri victa parentum.
  103. muralique caput summum cinxere corona,
  104. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  105. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  106. horrifice fertur divinae matris imago.
  107. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  108. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  109. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  110. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  111. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  112. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  113. significare volunt indignos esse putandos,
  114. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  115. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  116. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  117. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  118. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  119. ingratos animos atque impia pectora volgi
  120. conterrere metu quae possint numine divae.
  121. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  122. munificat tacita mortalis muta salute,
  123. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  124. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  125. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  126. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  127. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  128. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  129. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  130. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  131. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  132. cum pueri circum puerum pernice chorea
  133. armat et in numerum pernice chorea
  134. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  135. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  136. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  137. propterea magnam armati matrem comitantur,
  138. aut quia significant divam praedicere ut armis