De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  2. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  3. aut alio in quovis uno puroque nitore
  4. dissimiles longe inter se variosque colores.
  5. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  6. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  7. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  8. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  9. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  10. principiis rerum non numquam causa colores,
  11. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  12. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  13. quippe etenim multo proclivius exorientur
  14. candida de nullo quam nigro nata colore
  15. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  16. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  17. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  18. scire licet quam sint nullo velata colore;
  19. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  20. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  21. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  22. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  23. quae sita cervices circum collumque coronat;
  24. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  25. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  26. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  27. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  28. consimili mutat ratione obversa colores;
  29. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  30. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  31. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  32. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  33. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  34. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  35. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  36. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  37. sed variis formis variantes edere tactus.
  38. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  39. est natura coloris et omnia principiorum
  40. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  41. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  42. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  43. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  44. ex albis album pinnis iactare colorem
  45. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  46. aut alio quovis uno varioque colore.
  47. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  48. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  49. evanescere paulatim stinguique colorem;
  50. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  51. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  52. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  53. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  54. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  55. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  56. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  57. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  58. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  59. scire licet quaedam tam constare orba colore
  60. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  61. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  62. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  63. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  64. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  65. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  66. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  67. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  68. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  69. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  70. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  71. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  72. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  73. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  74. concoctosque suo contractans perdere viro,
  75. propter eandem rem debent primordia rerum
  76. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  77. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  78. nec simili ratione saporem denique quemquam
  79. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  80. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  81. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  82. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  83. inmortalia si volumus subiungere rebus
  84. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  85. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  86. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  87. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  88. principiis constare. neque id manufesta refutant
  89. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  90. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  91. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  92. quippe videre licet vivos existere vermes
  93. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  94. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  95. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  96. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  97. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  98. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  99. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  100. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  101. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  102. non alia longe ratione atque arida ligna
  103. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  104. iamne vides igitur magni primordia rerum
  105. referre in quali sint ordine quaeque locata
  106. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  107. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  108. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  109. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  110. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  111. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  112. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  113. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  114. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  115. sed magni referre ea primum quantula constent,
  116. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  117. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  118. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  119. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  120. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  121. antiquis ex ordinibus permota nova re
  122. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  123. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  124. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  125. * * *
  126. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  127. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  128. mollia mortali consistere corpore creta.
  129. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  130. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  131. aut similis totis animalibus esse putari.
  132. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  133. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  134. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  135. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  136. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  137. vitali ut possint consentire undique sensu.
  138. qui poterunt igitur rerum primordia dici