De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  2. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  3. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  4. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  5. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  6. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  7. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  8. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  9. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  10. cum pueri circum puerum pernice chorea
  11. armat et in numerum pernice chorea
  12. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  13. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  14. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  15. propterea magnam armati matrem comitantur,
  16. aut quia significant divam praedicere ut armis
  17. ac virtute velint patriam defendere terram
  18. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  19. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  20. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  21. omnis enim per se divom natura necessest
  22. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  23. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  24. nam privata dolore omni, privata periclis,
  25. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  26. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  27. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  28. et quia multarum potitur primordia rerum,
  29. multa modis multis effert in lumina solis.
  30. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  31. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  32. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  33. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  34. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  35. religione animum turpi contingere parcat.
  36. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  37. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  38. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli