De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  2. Principio tellus habet in se corpora prima,
  3. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  4. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  5. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  6. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  7. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  8. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  9. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  10. montivago generi possit praebere ferarum.
  11. quare magna deum mater materque ferarum
  12. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  13. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  14. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  15. aeris in spatio magnam pendere docentes
  16. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  17. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  18. officiis debet molliri victa parentum.
  19. muralique caput summum cinxere corona,
  20. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  21. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  22. horrifice fertur divinae matris imago.
  23. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  24. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  25. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  26. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  27. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  28. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  29. significare volunt indignos esse putandos,
  30. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  31. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  32. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  33. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  34. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  35. ingratos animos atque impia pectora volgi
  36. conterrere metu quae possint numine divae.
  37. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  38. munificat tacita mortalis muta salute,