De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  2. dissimili vivont specie retinentque parentum
  3. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  4. tanta est in quovis genere herbae materiai
  5. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  6. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  7. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  8. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  9. dissimili perfecta figura principiorum.
  10. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  11. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  12. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  13. scintillasque agere ac late differre favillam.
  14. cetera consimili mentis ratione peragrans
  15. invenies igitur multarum semina rerum
  16. corpore celare et varias cohibere figuras.
  17. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  18. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  19. haec igitur variis debent constare figuris;
  20. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  21. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  22. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  23. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  24. conveniunt et res permixto semine constant.
  25. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  26. multa elementa vides multis communia verbis,
  27. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  28. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  29. non quo multa parum communis littera currat
  30. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  31. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  32. sic aliis in rebus item communia multa
  33. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  34. dissimili tamen inter se consistere summa
  35. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  36. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  37. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  38. omnia; nam volgo fieri portenta videres,