De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde ea progigni possit concepta, creari
  2. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  3. quippe etenim sumant alii finita per omne
  4. corpora iactari unius genitalia rei,
  5. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  6. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  7. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  8. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  9. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  10. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  11. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  12. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  13. infidi maris insidias virisque dolumque
  14. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  15. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  16. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  17. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  18. disiectare aestus diversi materiai,
  19. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  20. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  21. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  22. et res progigni et genitas procrescere posse.
  23. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  24. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  25. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  26. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  27. nec porro rerum genitales auctificique
  28. motus perpetuo possunt servare creata.
  29. sic aequo geritur certamine principiorum
  30. ex infinito contractum tempore bellum.
  31. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  32. et superantur item. miscetur funere vagor,
  33. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  34. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  35. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  36. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  37. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  38. convenit et memori mandatum mente tenere,
  39. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  40. quod genere ex uno consistat principiorum,
  41. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  42. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  43. atque potestates, ita plurima principiorum
  44. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  45. Principio tellus habet in se corpora prima,
  46. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  47. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  48. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  49. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  50. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  51. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  52. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  53. montivago generi possit praebere ferarum.
  54. quare magna deum mater materque ferarum
  55. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  56. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  57. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  58. aeris in spatio magnam pendere docentes
  59. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  60. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  61. officiis debet molliri victa parentum.
  62. muralique caput summum cinxere corona,
  63. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  64. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  65. horrifice fertur divinae matris imago.
  66. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  67. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  68. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  69. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  70. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  71. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  72. significare volunt indignos esse putandos,
  73. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  74. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  75. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  76. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  77. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  78. ingratos animos atque impia pectora volgi