De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec porro rerum genitales auctificique
  2. motus perpetuo possunt servare creata.
  3. sic aequo geritur certamine principiorum
  4. ex infinito contractum tempore bellum.
  5. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  6. et superantur item. miscetur funere vagor,
  7. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  8. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  9. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  10. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  11. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  12. convenit et memori mandatum mente tenere,
  13. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  14. quod genere ex uno consistat principiorum,
  15. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  16. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  17. atque potestates, ita plurima principiorum
  18. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  19. Principio tellus habet in se corpora prima,
  20. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  21. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  22. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  23. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  24. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  25. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  26. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  27. montivago generi possit praebere ferarum.
  28. quare magna deum mater materque ferarum
  29. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  30. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  31. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  32. aeris in spatio magnam pendere docentes
  33. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  34. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  35. officiis debet molliri victa parentum.
  36. muralique caput summum cinxere corona,
  37. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  38. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  39. horrifice fertur divinae matris imago.
  40. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  41. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  42. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  43. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  44. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  45. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  46. significare volunt indignos esse putandos,
  47. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  48. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  49. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,