De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  2. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  3. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  4. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  5. prima acie constant ictus contemnere sueta
  6. et validi silices ac duri robora ferri
  7. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  8. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  9. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  10. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  11. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  12. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  13. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  14. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  15. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  16. at non esse tamen perplexis indupedita,
  17. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  18. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  19. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  20. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  21. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  22. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  23. * * *
  24. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  25. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  26. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  27. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  28. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  29. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  30. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  31. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  32. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  33. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  34. linquit enim supera taetri primordia viri,
  35. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  36. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  37. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  38. finita variare figurarum ratione.
  39. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  40. esse infinito debebunt corporis auctu.
  41. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  42. corporis inter se multum variare figurae
  43. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  44. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  45. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  46. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  47. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  48. formai speciem totius corporis eius,
  49. quod super est, si forte voles variare figuras,
  50. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  51. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  52. si tu forte voles etiam variare figuras.
  53. ergo formarum novitatem corporis augmen
  54. subsequitur. quare non est ut credere possis
  55. esse infinitis distantia semina formis,
  56. ne quaedam cogas inmani maximitate
  57. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  58. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  59. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  60. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  61. saecla novo rerum superata colore iacerent
  62. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  63. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  64. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  65. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  66. cedere item retro possent in deteriores
  67. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  68. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  69. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  70. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  71. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  72. materiem quoque finitis differe figuris.
  73. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  74. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  75. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  76. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  77. ergo finita distant ratione creata,
  78. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  79. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  80. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  81. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  82. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  83. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  84. formarum finita, necesse est quae similes sint
  85. esse infinitas aut summam materiai
  86. finitam constare, id quod non esse probavi.
  87. * * *
  88. versibus ostendam corpuscula materiai
  89. ex infinito summam rerum usque tenere
  90. undique protelo plagarum continuato.
  91. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  92. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  93. at regione locoque alio terrisque remotis
  94. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  95. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  96. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  97. milibus e multis vallo munitur eburno,
  98. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  99. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  100. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  101. unica res quaedem nativo corpore sola,
  102. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  103. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  104. unde ea progigni possit concepta, creari
  105. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  106. quippe etenim sumant alii finita per omne
  107. corpora iactari unius genitalia rei,
  108. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  109. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  110. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  111. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  112. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  113. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  114. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  115. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  116. infidi maris insidias virisque dolumque
  117. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  118. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  119. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  120. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  121. disiectare aestus diversi materiai,
  122. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  123. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  124. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  125. et res progigni et genitas procrescere posse.
  126. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  127. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  128. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  129. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  130. nec porro rerum genitales auctificique
  131. motus perpetuo possunt servare creata.
  132. sic aequo geritur certamine principiorum
  133. ex infinito contractum tempore bellum.
  134. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  135. et superantur item. miscetur funere vagor,
  136. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  137. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  138. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  139. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  140. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  141. convenit et memori mandatum mente tenere,
  142. nil esse, in promptu quorum natura videtur,