De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ac musaea mele, per chordas organici quae
  2. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  3. neu simili penetrare putes primordia forma
  4. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  5. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  6. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  7. neve bonos rerum simili constare colores
  8. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  9. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  10. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  11. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  12. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  13. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  14. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  15. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  16. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  17. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  18. titillare magis sensus quam laedere possint,
  19. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  20. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  21. dissimili dentata modo conpungere sensus
  22. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  23. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  24. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  25. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  26. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  27. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  28. semina confundunt inter se concita sensum;
  29. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  30. tute tibi partem ferias atque experiare.
  31. qua propter longe formas distare necessest
  32. principiis, varios quae possint edere sensus.
  33. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  34. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  35. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  36. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  37. prima acie constant ictus contemnere sueta
  38. et validi silices ac duri robora ferri
  39. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  40. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  41. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  42. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  43. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  44. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  45. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  46. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  47. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  48. at non esse tamen perplexis indupedita,
  49. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  50. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  51. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  52. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  53. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  54. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  55. * * *
  56. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  57. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  58. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  59. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  60. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  61. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  62. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  63. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  64. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  65. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  66. linquit enim supera taetri primordia viri,
  67. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  68. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  69. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  70. finita variare figurarum ratione.
  71. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  72. esse infinito debebunt corporis auctu.
  73. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  74. corporis inter se multum variare figurae
  75. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  76. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  77. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  78. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  79. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  80. formai speciem totius corporis eius,
  81. quod super est, si forte voles variare figuras,
  82. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  83. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  84. si tu forte voles etiam variare figuras.
  85. ergo formarum novitatem corporis augmen
  86. subsequitur. quare non est ut credere possis
  87. esse infinitis distantia semina formis,
  88. ne quaedam cogas inmani maximitate
  89. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  90. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  91. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  92. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  93. saecla novo rerum superata colore iacerent
  94. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  95. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  96. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  97. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  98. cedere item retro possent in deteriores
  99. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  100. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  101. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  102. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  103. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  104. materiem quoque finitis differe figuris.
  105. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  106. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  107. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  108. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  109. ergo finita distant ratione creata,
  110. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  111. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  112. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  113. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  114. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  115. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  116. formarum finita, necesse est quae similes sint
  117. esse infinitas aut summam materiai
  118. finitam constare, id quod non esse probavi.
  119. * * *
  120. versibus ostendam corpuscula materiai
  121. ex infinito summam rerum usque tenere
  122. undique protelo plagarum continuato.
  123. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  124. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  125. at regione locoque alio terrisque remotis
  126. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  127. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  128. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  129. milibus e multis vallo munitur eburno,
  130. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  131. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  132. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  133. unica res quaedem nativo corpore sola,
  134. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  135. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  136. unde ea progigni possit concepta, creari
  137. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  138. quippe etenim sumant alii finita per omne
  139. corpora iactari unius genitalia rei,
  140. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  141. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  142. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  143. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  144. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  145. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  146. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  147. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  148. infidi maris insidias virisque dolumque
  149. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  150. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  151. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  152. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  153. disiectare aestus diversi materiai,
  154. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  155. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  156. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  157. et res progigni et genitas procrescere posse.
  158. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  159. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  160. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  161. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  162. nec porro rerum genitales auctificique
  163. motus perpetuo possunt servare creata.
  164. sic aequo geritur certamine principiorum
  165. ex infinito contractum tempore bellum.
  166. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  167. et superantur item. miscetur funere vagor,
  168. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  169. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  170. quae non audierit mixtos vagitibus aegris