De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito contractum tempore bellum.
  2. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  3. et superantur item. miscetur funere vagor,
  4. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  5. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  6. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  7. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  8. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  9. convenit et memori mandatum mente tenere,
  10. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  11. quod genere ex uno consistat principiorum,
  12. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  13. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  14. atque potestates, ita plurima principiorum
  15. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  16. Principio tellus habet in se corpora prima,
  17. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  18. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  19. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  20. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  21. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  22. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  23. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  24. montivago generi possit praebere ferarum.
  25. quare magna deum mater materque ferarum
  26. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  27. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  28. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  29. aeris in spatio magnam pendere docentes
  30. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  31. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  32. officiis debet molliri victa parentum.
  33. muralique caput summum cinxere corona,
  34. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  35. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  36. horrifice fertur divinae matris imago.
  37. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  38. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  39. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  40. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  41. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  42. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  43. significare volunt indignos esse putandos,
  44. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  45. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  46. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  47. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  48. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  49. ingratos animos atque impia pectora volgi
  50. conterrere metu quae possint numine divae.
  51. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  52. munificat tacita mortalis muta salute,
  53. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  54. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  55. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  56. hic armata manus, Curetas nomine Grai