De Rerum Natura
Lucretius
-
- quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
- ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
- terrificas capitum quatientes numine cristas,
- Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
- vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
- cum pueri circum puerum pernice chorea
- armat et in numerum pernice chorea
- armati in numerum pulsarent aeribus aera,
- ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
- aeternumque daret matri sub pectore volnus.
- propterea magnam armati matrem comitantur,
- aut quia significant divam praedicere ut armis
- ac virtute velint patriam defendere terram
- praesidioque parent decorique parentibus esse.
- quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
- longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
- omnis enim per se divom natura necessest
- inmortali aevo summa cum pace fruatur
- semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
- nam privata dolore omni, privata periclis,
- ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
- nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
- terra quidem vero caret omni tempore sensu,
- et quia multarum potitur primordia rerum,
- multa modis multis effert in lumina solis.
- hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
- constituet fruges et Bacchi nomine abuti
- mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
- concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
- esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
- religione animum turpi contingere parcat.
- Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
- lanigerae pecudes et equorum duellica proles
- buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
- ex unoque sitim sedantes flumine aquai
- dissimili vivont specie retinentque parentum
- naturam et mores generatim quaeque imitantur.
- tanta est in quovis genere herbae materiai
- dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
- Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
- ossa cruor venae calor umor viscera nervi
- constituunt, quae sunt porro distantia longe,
- dissimili perfecta figura principiorum.
- Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
- si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
- unde ignem iacere et lumen submittere possint
- scintillasque agere ac late differre favillam.
- cetera consimili mentis ratione peragrans
- invenies igitur multarum semina rerum
- corpore celare et varias cohibere figuras.
- Denique multa vides, quibus et color et sapor una
- reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
- haec igitur variis debent constare figuris;
- nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
- fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
- sensibus; ut noscas primis differre figuris.