De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo finita distant ratione creata,
  2. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  3. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  4. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  5. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  6. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  7. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  8. formarum finita, necesse est quae similes sint
  9. esse infinitas aut summam materiai
  10. finitam constare, id quod non esse probavi.
  11. * * *
  12. versibus ostendam corpuscula materiai
  13. ex infinito summam rerum usque tenere
  14. undique protelo plagarum continuato.
  15. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  16. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  17. at regione locoque alio terrisque remotis
  18. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  19. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  20. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  21. milibus e multis vallo munitur eburno,
  22. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  23. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  24. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  25. unica res quaedem nativo corpore sola,
  26. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  27. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  28. unde ea progigni possit concepta, creari
  29. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  30. quippe etenim sumant alii finita per omne
  31. corpora iactari unius genitalia rei,
  32. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  33. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  34. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  35. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  36. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  37. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  38. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  39. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  40. infidi maris insidias virisque dolumque
  41. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  42. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  43. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  44. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  45. disiectare aestus diversi materiai,
  46. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  47. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  48. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  49. et res progigni et genitas procrescere posse.
  50. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  51. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  52. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  53. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  54. nec porro rerum genitales auctificique
  55. motus perpetuo possunt servare creata.
  56. sic aequo geritur certamine principiorum