De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. motus perpetuo possunt servare creata.
  2. sic aequo geritur certamine principiorum
  3. ex infinito contractum tempore bellum.
  4. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  5. et superantur item. miscetur funere vagor,
  6. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  7. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  8. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  9. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  10. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  11. convenit et memori mandatum mente tenere,
  12. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  13. quod genere ex uno consistat principiorum,
  14. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  15. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  16. atque potestates, ita plurima principiorum
  17. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  18. Principio tellus habet in se corpora prima,
  19. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  20. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  21. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  22. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  23. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  24. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  25. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  26. montivago generi possit praebere ferarum.
  27. quare magna deum mater materque ferarum
  28. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  29. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  30. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  31. aeris in spatio magnam pendere docentes
  32. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  33. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  34. officiis debet molliri victa parentum.
  35. muralique caput summum cinxere corona,
  36. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  37. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  38. horrifice fertur divinae matris imago.
  39. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  40. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  41. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  42. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  43. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  44. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  45. significare volunt indignos esse putandos,
  46. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  47. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  48. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  49. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  50. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  51. ingratos animos atque impia pectora volgi
  52. conterrere metu quae possint numine divae.
  53. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  54. munificat tacita mortalis muta salute,
  55. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  56. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  57. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  58. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  59. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  60. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  61. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  62. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  63. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  64. cum pueri circum puerum pernice chorea
  65. armat et in numerum pernice chorea
  66. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  67. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  68. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  69. propterea magnam armati matrem comitantur,
  70. aut quia significant divam praedicere ut armis
  71. ac virtute velint patriam defendere terram
  72. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  73. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  74. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  75. omnis enim per se divom natura necessest
  76. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  77. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  78. nam privata dolore omni, privata periclis,
  79. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  80. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  81. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  82. et quia multarum potitur primordia rerum,
  83. multa modis multis effert in lumina solis.
  84. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  85. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  86. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  87. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  88. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  89. religione animum turpi contingere parcat.
  90. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  91. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  92. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  93. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  94. dissimili vivont specie retinentque parentum