De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  2. finita variare figurarum ratione.
  3. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  4. esse infinito debebunt corporis auctu.
  5. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  6. corporis inter se multum variare figurae
  7. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  8. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  9. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  10. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  11. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  12. formai speciem totius corporis eius,
  13. quod super est, si forte voles variare figuras,
  14. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  15. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  16. si tu forte voles etiam variare figuras.
  17. ergo formarum novitatem corporis augmen
  18. subsequitur. quare non est ut credere possis
  19. esse infinitis distantia semina formis,
  20. ne quaedam cogas inmani maximitate
  21. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  22. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  23. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  24. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  25. saecla novo rerum superata colore iacerent
  26. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  27. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  28. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  29. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  30. cedere item retro possent in deteriores
  31. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  32. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  33. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  34. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  35. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  36. materiem quoque finitis differe figuris.
  37. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  38. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  39. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  40. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  41. ergo finita distant ratione creata,
  42. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  43. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  44. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  45. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  46. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  47. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  48. formarum finita, necesse est quae similes sint
  49. esse infinitas aut summam materiai
  50. finitam constare, id quod non esse probavi.
  51. * * *
  52. versibus ostendam corpuscula materiai
  53. ex infinito summam rerum usque tenere
  54. undique protelo plagarum continuato.
  55. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  56. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  57. at regione locoque alio terrisque remotis
  58. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  59. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  60. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  61. milibus e multis vallo munitur eburno,
  62. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  63. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  64. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  65. unica res quaedem nativo corpore sola,
  66. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  67. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  68. unde ea progigni possit concepta, creari
  69. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  70. quippe etenim sumant alii finita per omne
  71. corpora iactari unius genitalia rei,
  72. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  73. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  74. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  75. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  76. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  77. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  78. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  79. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  80. infidi maris insidias virisque dolumque
  81. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  82. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  83. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  84. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  85. disiectare aestus diversi materiai,
  86. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  87. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  88. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  89. et res progigni et genitas procrescere posse.
  90. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  91. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  92. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  93. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  94. nec porro rerum genitales auctificique