De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  2. tanta est in quovis genere herbae materiai
  3. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  4. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  5. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  6. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  7. dissimili perfecta figura principiorum.
  8. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  9. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  10. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  11. scintillasque agere ac late differre favillam.
  12. cetera consimili mentis ratione peragrans
  13. invenies igitur multarum semina rerum
  14. corpore celare et varias cohibere figuras.
  15. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  16. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  17. haec igitur variis debent constare figuris;
  18. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  19. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  20. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  21. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  22. conveniunt et res permixto semine constant.
  23. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  24. multa elementa vides multis communia verbis,
  25. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  26. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  27. non quo multa parum communis littera currat
  28. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  29. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  30. sic aliis in rebus item communia multa
  31. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  32. dissimili tamen inter se consistere summa
  33. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  34. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  35. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  36. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  37. semiferas hominum species existere et altos
  38. inter dum ramos egigni corpore vivo
  39. multaque conecti terrestria membra marinis,
  40. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  41. pascere naturam per terras omniparentis.
  42. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  43. seminibus certis certa genetrice creata
  44. conservare genus crescentia posse videmus.
  45. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  46. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  47. corpora discedunt conexaque convenientis
  48. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  49. reicere in terras naturam, multaque caecis
  50. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  51. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  52. vitalis motus consentire atque imitari.
  53. sed ne forte putes animalia sola teneri
  54. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  55. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  56. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  57. dissimili constare figura principiorum;
  58. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  59. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  60. semina cum porro distent, differre necessust
  61. intervalla vias conexus pondera plagas
  62. concursus motus; quae non animalia solum
  63. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  64. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  65. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  66. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  67. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  68. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  69. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  70. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  71. corpora consimili sint eius tincta colore;
  72. nullus enim color est omnino materiai
  73. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  74. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  75. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  76. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  77. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  78. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  79. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  80. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  81. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  82. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  83. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  84. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  85. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  86. immutabile enim quiddam superare necessest,
  87. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  88. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  89. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  90. proinde colore cave contingas semina rerum,
  91. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  92. Praeterea si nulla coloris principiis est
  93. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  94. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,