De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  2. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  3. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  4. formarum finita, necesse est quae similes sint
  5. esse infinitas aut summam materiai
  6. finitam constare, id quod non esse probavi.
  7. * * *
  8. versibus ostendam corpuscula materiai
  9. ex infinito summam rerum usque tenere
  10. undique protelo plagarum continuato.
  11. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  12. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  13. at regione locoque alio terrisque remotis
  14. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  15. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  16. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  17. milibus e multis vallo munitur eburno,
  18. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  19. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  20. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  21. unica res quaedem nativo corpore sola,
  22. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  23. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  24. unde ea progigni possit concepta, creari
  25. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  26. quippe etenim sumant alii finita per omne
  27. corpora iactari unius genitalia rei,
  28. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  29. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  30. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  31. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  32. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  33. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  34. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  35. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  36. infidi maris insidias virisque dolumque
  37. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  38. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  39. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  40. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  41. disiectare aestus diversi materiai,
  42. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  43. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  44. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  45. et res progigni et genitas procrescere posse.
  46. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  47. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  48. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  49. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,