De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  2. disiectare aestus diversi materiai,
  3. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  4. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  5. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  6. et res progigni et genitas procrescere posse.
  7. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  8. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  9. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  10. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  11. nec porro rerum genitales auctificique
  12. motus perpetuo possunt servare creata.
  13. sic aequo geritur certamine principiorum
  14. ex infinito contractum tempore bellum.
  15. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  16. et superantur item. miscetur funere vagor,
  17. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  18. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  19. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  20. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  21. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  22. convenit et memori mandatum mente tenere,
  23. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  24. quod genere ex uno consistat principiorum,
  25. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  26. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  27. atque potestates, ita plurima principiorum
  28. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  29. Principio tellus habet in se corpora prima,
  30. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  31. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  32. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  33. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  34. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  35. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  36. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  37. montivago generi possit praebere ferarum.
  38. quare magna deum mater materque ferarum
  39. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  40. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  41. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  42. aeris in spatio magnam pendere docentes
  43. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  44. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  45. officiis debet molliri victa parentum.
  46. muralique caput summum cinxere corona,
  47. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  48. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  49. horrifice fertur divinae matris imago.
  50. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  51. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  52. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  53. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  54. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  55. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  56. significare volunt indignos esse putandos,
  57. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  58. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  59. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  60. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  61. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  62. ingratos animos atque impia pectora volgi
  63. conterrere metu quae possint numine divae.
  64. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  65. munificat tacita mortalis muta salute,
  66. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  67. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  68. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  69. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  70. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  71. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  72. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  73. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  74. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  75. cum pueri circum puerum pernice chorea
  76. armat et in numerum pernice chorea
  77. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  78. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  79. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  80. propterea magnam armati matrem comitantur,
  81. aut quia significant divam praedicere ut armis
  82. ac virtute velint patriam defendere terram
  83. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  84. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  85. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  86. omnis enim per se divom natura necessest
  87. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  88. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  89. nam privata dolore omni, privata periclis,
  90. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  91. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  92. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  93. et quia multarum potitur primordia rerum,
  94. multa modis multis effert in lumina solis.
  95. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  96. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  97. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  98. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  99. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  100. religione animum turpi contingere parcat.
  101. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  102. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  103. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  104. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  105. dissimili vivont specie retinentque parentum
  106. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  107. tanta est in quovis genere herbae materiai
  108. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  109. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  110. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  111. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  112. dissimili perfecta figura principiorum.
  113. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  114. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  115. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  116. scintillasque agere ac late differre favillam.
  117. cetera consimili mentis ratione peragrans
  118. invenies igitur multarum semina rerum
  119. corpore celare et varias cohibere figuras.
  120. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  121. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  122. haec igitur variis debent constare figuris;
  123. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  124. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  125. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  126. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  127. conveniunt et res permixto semine constant.
  128. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  129. multa elementa vides multis communia verbis,
  130. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  131. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  132. non quo multa parum communis littera currat
  133. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  134. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  135. sic aliis in rebus item communia multa
  136. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  137. dissimili tamen inter se consistere summa
  138. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  139. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  140. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  141. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  142. semiferas hominum species existere et altos
  143. inter dum ramos egigni corpore vivo
  144. multaque conecti terrestria membra marinis,
  145. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  146. pascere naturam per terras omniparentis.
  147. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  148. seminibus certis certa genetrice creata
  149. conservare genus crescentia posse videmus.
  150. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  151. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  152. corpora discedunt conexaque convenientis
  153. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  154. reicere in terras naturam, multaque caecis
  155. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  156. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  157. vitalis motus consentire atque imitari.
  158. sed ne forte putes animalia sola teneri
  159. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  160. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  161. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  162. dissimili constare figura principiorum;
  163. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  164. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  165. semina cum porro distent, differre necessust
  166. intervalla vias conexus pondera plagas
  167. concursus motus; quae non animalia solum
  168. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  169. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  170. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  171. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  172. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  173. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  174. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  175. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  176. corpora consimili sint eius tincta colore;
  177. nullus enim color est omnino materiai
  178. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  179. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  180. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  181. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  182. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  183. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  184. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  185. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  186. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  187. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  188. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  189. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  190. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  191. immutabile enim quiddam superare necessest,
  192. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  193. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  194. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  195. proinde colore cave contingas semina rerum,
  196. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  197. Praeterea si nulla coloris principiis est
  198. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  199. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  200. propterea magni quod refert, semina quaeque
  201. cum quibus et quali positura contineantur
  202. et quos inter se dent motus accipiantque,
  203. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  204. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  205. marmoreo fieri possint candore repente,
  206. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  207. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  208. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  209. materies ubi permixta est illius et ordo
  210. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  211. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  212. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  213. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  214. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  215. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  216. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  217. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  218. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  219. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  220. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  221. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  222. aut alio in quovis uno puroque nitore
  223. dissimiles longe inter se variosque colores.
  224. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  225. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  226. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  227. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  228. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  229. principiis rerum non numquam causa colores,
  230. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  231. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  232. quippe etenim multo proclivius exorientur
  233. candida de nullo quam nigro nata colore
  234. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  235. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  236. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  237. scire licet quam sint nullo velata colore;
  238. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  239. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  240. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  241. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  242. quae sita cervices circum collumque coronat;
  243. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  244. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  245. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  246. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  247. consimili mutat ratione obversa colores;
  248. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,