De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  2. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  3. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  4. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  5. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  6. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  7. omnia quae nobis longe confusa videntur
  8. et velut in viridi candor consistere colli.
  9. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  10. camporum complent belli simulacra cientes,
  11. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  12. aere renidescit tellus supterque virum vi
  13. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  14. icti reiectant voces ad sidera mundi
  15. et circum volitant equites mediosque repente
  16. tramittunt valido quatientes impete campos;
  17. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  18. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  19. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  20. qualia sint et quam longe distantia formis,
  21. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  22. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  23. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  24. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  25. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  26. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  27. esse pari filo similique adfecta figura.
  28. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  29. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  30. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  31. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  32. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  33. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  34. invenies tamen inter se differre figuris.
  35. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  36. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  37. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  38. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  39. turicremas propter mactatus concidit aras
  40. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  41. at mater viridis saltus orbata peragrans
  42. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  43. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  44. conspicere amissum fetum, completque querellis
  45. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  46. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  47. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  48. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  49. oblectare animum subitamque avertere curam,
  50. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  51. derivare queunt animum curaque levare;
  52. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  53. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  54. cornigeras norunt matres agnique petulci
  55. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  56. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  57. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  58. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  59. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  60. concharumque genus parili ratione videmus
  61. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  62. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  63. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  64. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  65. unius ad certam formam primordia rerum,
  66. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  67. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  68. quare fulmineus multo penetralior ignis
  69. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  70. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  71. subtilem magis e parvis constare figuris
  72. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  73. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  74. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  75. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  76. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  77. et quamvis subito per colum vina videmus
  78. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  79. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  80. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  81. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  82. inter se possint primordia singula quaeque
  83. singula per cuiusque foramina permanare.
  84. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  85. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  86. at contra taetra absinthi natura ferique
  87. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  88. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  89. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  90. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  91. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  92. proptereaque solere vias rescindere nostris
  93. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  94. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  95. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  96. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  97. horrorem constare elementis levibus aeque
  98. ac musaea mele, per chordas organici quae
  99. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  100. neu simili penetrare putes primordia forma
  101. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  102. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  103. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  104. neve bonos rerum simili constare colores
  105. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  106. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  107. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  108. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  109. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  110. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  111. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  112. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  113. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  114. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  115. titillare magis sensus quam laedere possint,
  116. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  117. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  118. dissimili dentata modo conpungere sensus
  119. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  120. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  121. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  122. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  123. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  124. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  125. semina confundunt inter se concita sensum;
  126. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  127. tute tibi partem ferias atque experiare.
  128. qua propter longe formas distare necessest
  129. principiis, varios quae possint edere sensus.
  130. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  131. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  132. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  133. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  134. prima acie constant ictus contemnere sueta
  135. et validi silices ac duri robora ferri
  136. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  137. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  138. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  139. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  140. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  141. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  142. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  143. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  144. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  145. at non esse tamen perplexis indupedita,
  146. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  147. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  148. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  149. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  150. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  151. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  152. * * *
  153. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  154. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  155. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  156. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  157. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  158. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  159. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  160. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  161. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  162. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  163. linquit enim supera taetri primordia viri,
  164. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  165. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  166. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  167. finita variare figurarum ratione.
  168. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  169. esse infinito debebunt corporis auctu.
  170. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  171. corporis inter se multum variare figurae
  172. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  173. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  174. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  175. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  176. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  177. formai speciem totius corporis eius,
  178. quod super est, si forte voles variare figuras,
  179. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  180. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  181. si tu forte voles etiam variare figuras.
  182. ergo formarum novitatem corporis augmen
  183. subsequitur. quare non est ut credere possis
  184. esse infinitis distantia semina formis,
  185. ne quaedam cogas inmani maximitate
  186. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  187. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  188. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  189. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  190. saecla novo rerum superata colore iacerent
  191. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  192. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  193. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  194. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  195. cedere item retro possent in deteriores
  196. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  197. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  198. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  199. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  200. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  201. materiem quoque finitis differe figuris.
  202. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  203. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  204. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  205. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  206. ergo finita distant ratione creata,
  207. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  208. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  209. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  210. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  211. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  212. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  213. formarum finita, necesse est quae similes sint
  214. esse infinitas aut summam materiai
  215. finitam constare, id quod non esse probavi.
  216. * * *
  217. versibus ostendam corpuscula materiai
  218. ex infinito summam rerum usque tenere
  219. undique protelo plagarum continuato.
  220. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  221. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  222. at regione locoque alio terrisque remotis
  223. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  224. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  225. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  226. milibus e multis vallo munitur eburno,
  227. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  228. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  229. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  230. unica res quaedem nativo corpore sola,
  231. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  232. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  233. unde ea progigni possit concepta, creari
  234. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  235. quippe etenim sumant alii finita per omne
  236. corpora iactari unius genitalia rei,
  237. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  238. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  239. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  240. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  241. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  242. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  243. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  244. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  245. infidi maris insidias virisque dolumque
  246. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  247. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  248. sic tibi si finita semel primordia quaedam