De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  2. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  3. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  4. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  5. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  6. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  7. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  8. sed variis formis variantes edere tactus.
  9. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  10. est natura coloris et omnia principiorum
  11. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  12. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  13. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  14. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  15. ex albis album pinnis iactare colorem
  16. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  17. aut alio quovis uno varioque colore.
  18. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  19. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  20. evanescere paulatim stinguique colorem;
  21. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  22. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  23. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  24. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  25. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  26. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  27. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  28. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  29. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  30. scire licet quaedam tam constare orba colore
  31. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  32. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  33. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  34. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  35. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  36. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  37. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  38. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  39. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  40. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  41. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  42. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  43. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  44. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  45. concoctosque suo contractans perdere viro,
  46. propter eandem rem debent primordia rerum
  47. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  48. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  49. nec simili ratione saporem denique quemquam
  50. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  51. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  52. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  53. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  54. inmortalia si volumus subiungere rebus
  55. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  56. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  57. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  58. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  59. principiis constare. neque id manufesta refutant
  60. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  61. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  62. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  63. quippe videre licet vivos existere vermes
  64. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  65. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  66. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  67. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  68. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  69. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  70. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  71. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  72. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  73. non alia longe ratione atque arida ligna
  74. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  75. iamne vides igitur magni primordia rerum
  76. referre in quali sint ordine quaeque locata
  77. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  78. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  79. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  80. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  81. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  82. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  83. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  84. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  85. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  86. sed magni referre ea primum quantula constent,
  87. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  88. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  89. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  90. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  91. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  92. antiquis ex ordinibus permota nova re
  93. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  94. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  95. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  96. * * *
  97. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  98. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  99. mollia mortali consistere corpore creta.
  100. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  101. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  102. aut similis totis animalibus esse putari.
  103. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  104. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  105. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  106. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  107. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  108. vitali ut possint consentire undique sensu.
  109. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  110. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  111. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  112. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  113. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  114. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  115. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  116. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  117. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  118. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  119. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  120. quatinus in pullos animalis vertier ova
  121. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  122. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  123. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  124. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  125. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  126. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  127. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  128. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  129. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  130. Principio nequeunt ullius corporis esse
  131. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  132. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  133. aere fluminibus terris terraque creatis,
  134. nec congressa modo vitalis convenientes
  135. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  136. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  137. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  138. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  139. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  140. dissoluuntur enim positurae principiorum
  141. et penitus motus vitales inpediuntur,
  142. donec materies omnis concussa per artus
  143. vitalis animae nodos a corpore solvit
  144. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  145. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  146. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  147. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  148. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  149. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  150. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  151. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  152. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  153. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  154. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  155. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  156. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  157. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  158. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  159. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  160. scire licet nullo primordia posse dolore
  161. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  162. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  163. corporibus, quorum motus novitate laborent
  164. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  165. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  166. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  167. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  168. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  169. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  170. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  171. multaque de rerum mixtura dicere callent
  172. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  173. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  174. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  175. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  176. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  177. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  178. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  179. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  180. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  181. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  182. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  183. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  184. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  185. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  186. umoris guttas mater cum terra recepit,
  187. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  188. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  189. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  190. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  191. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  192. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  193. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  194. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  195. nec sic interemit mors res ut materiai
  196. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  197. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  198. res ut convertant formas mutentque colores
  199. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  200. ut noscas referre earum primordia rerum
  201. cum quibus et quali positura contineantur
  202. et quos inter se dent motus accipiantque,
  203. neve putes aeterna penes residere potesse
  204. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  205. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  206. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  207. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  208. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  209. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  210. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  211. consimilis; verum positura discrepitant res.
  212. sic ipsis in rebus item iam materiai
  213. intervalla vias conexus pondera plagas
  214. concursus motus ordo positura figurae
  215. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  216. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  217. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  218. accedere et nova se species ostendere rerum.
  219. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  220. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  221. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  222. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  223. principio caeli clarum purumque colorem
  224. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  225. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  226. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  227. ex improviso si sint obiecta repente,
  228. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  229. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  230. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  231. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  232. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  233. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  234. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  235. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  236. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  237. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  238. infinita foris haec extra moenia mundi,
  239. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  240. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  241. Principio nobis in cunctas undique partis
  242. et latere ex utroque supra supterque per omne
  243. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  244. vociferatur, et elucet natura profundi.
  245. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  246. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  247. seminaque innumero numero summaque profunda
  248. multimodis volitent aeterno percita motu,