De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  2. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  3. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  4. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  5. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  6. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  7. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  8. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  9. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  10. at non esse tamen perplexis indupedita,
  11. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  12. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  13. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  14. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  15. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  16. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  17. * * *
  18. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  19. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  20. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  21. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  22. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  23. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  24. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  25. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  26. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  27. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  28. linquit enim supera taetri primordia viri,
  29. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  30. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  31. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  32. finita variare figurarum ratione.
  33. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  34. esse infinito debebunt corporis auctu.
  35. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  36. corporis inter se multum variare figurae
  37. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  38. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  39. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  40. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  41. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  42. formai speciem totius corporis eius,
  43. quod super est, si forte voles variare figuras,
  44. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  45. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  46. si tu forte voles etiam variare figuras.
  47. ergo formarum novitatem corporis augmen
  48. subsequitur. quare non est ut credere possis
  49. esse infinitis distantia semina formis,
  50. ne quaedam cogas inmani maximitate
  51. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  52. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  53. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  54. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  55. saecla novo rerum superata colore iacerent
  56. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  57. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  58. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  59. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  60. cedere item retro possent in deteriores
  61. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  62. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  63. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  64. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  65. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  66. materiem quoque finitis differe figuris.
  67. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  68. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  69. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  70. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  71. ergo finita distant ratione creata,
  72. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  73. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  74. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  75. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  76. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  77. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  78. formarum finita, necesse est quae similes sint
  79. esse infinitas aut summam materiai
  80. finitam constare, id quod non esse probavi.
  81. * * *
  82. versibus ostendam corpuscula materiai
  83. ex infinito summam rerum usque tenere
  84. undique protelo plagarum continuato.
  85. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  86. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  87. at regione locoque alio terrisque remotis
  88. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  89. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  90. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  91. milibus e multis vallo munitur eburno,
  92. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  93. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  94. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  95. unica res quaedem nativo corpore sola,
  96. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  97. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  98. unde ea progigni possit concepta, creari
  99. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  100. quippe etenim sumant alii finita per omne
  101. corpora iactari unius genitalia rei,
  102. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  103. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  104. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  105. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  106. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  107. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  108. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  109. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  110. infidi maris insidias virisque dolumque
  111. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  112. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,