De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  2. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  3. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  4. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  5. non radii solis neque lucida tela diei
  6. discutiant, sed naturae species ratioque.
  7. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  8. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  9. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  10. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  11. expediam: tu te dictis praebere memento.
  12. nam certe non inter se stipata cohaeret
  13. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  14. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  15. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  16. cum tamen incolumis videatur summa manere
  17. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  18. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  19. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  20. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  21. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  22. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  23. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  24. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  25. Si cessare putas rerum primordia posse
  26. cessandoque novos rerum progignere motus,
  27. avius a vera longe ratione vagaris.
  28. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  29. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  30. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  31. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  32. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  33. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  34. et quo iactari magis omnia materiai
  35. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  36. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  37. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  38. inmensumque patere in cunctas undique partis
  39. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  40. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  41. reddita corporibus primis per inane profundum,
  42. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  43. partim intervallis magnis confulta resultant,
  44. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  45. et quae cumque magis condenso conciliatu
  46. exiguis intervallis convecta resultant,
  47. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  48. haec validas saxi radices et fera ferri
  49. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  50. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  51. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  52. in magnis intervallis; haec aera rarum
  53. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  54. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  55. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  56. consociare etiam motus potuere recepta.
  57. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  58. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  59. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  60. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  61. multa minuta modis multis per inane videbis
  62. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  63. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  64. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  65. conciliis et discidiis exercita crebris;
  66. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  67. quale sit in magno iactari semper inani.
  68. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  69. exemplare dare et vestigia notitiai.
  70. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  71. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  72. quod tales turbae motus quoque materiai
  73. significant clandestinos caecosque subesse.
  74. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  75. commutare viam retroque repulsa reverti
  76. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  77. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  78. prima moventur enim per se primordia rerum,
  79. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  80. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  81. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  82. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  83. sic a principiis ascendit motus et exit
  84. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  85. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  86. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  87. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  88. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  89. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  90. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  91. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  92. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  93. convestire sua perfundens omnia luce,
  94. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  95. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  96. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  97. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  98. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  99. sed complexa meant inter se conque globata;
  100. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  101. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  102. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  103. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  104. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  105. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  106. debent ni mirum praecellere mobilitate
  107. et multo citius ferri quam lumina solis
  108. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  109. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  110. * * *
  111. nec persectari primordia singula quaeque,
  112. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  113. At quidam contra haec, ignari materiai,
  114. naturam non posse deum sine numine reddunt
  115. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  116. tempora mutare annorum frugesque creare
  117. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  118. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  119. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  120. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  121. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  122. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  123. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  124. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  125. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  126. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  127. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  128. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  129. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  130. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  131. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  132. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  133. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  134. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  135. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  136. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  137. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  138. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  139. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  140. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  141. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  142. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  143. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  144. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  145. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  146. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  147. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  148. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  149. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  150. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  151. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  152. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  153. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  154. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  155. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  156. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  157. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  158. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  159. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  160. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  161. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  162. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  163. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  164. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  165. incertisque locis spatio depellere paulum,
  166. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  167. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  168. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  169. nec foret offensus natus nec plaga creata
  170. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  171. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  172. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  173. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  174. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  175. avius a vera longe ratione recedit.
  176. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  177. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  178. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  179. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  180. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  181. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  182. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  183. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  184. omnia qua propter debent per inane quietum
  185. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  186. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  187. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  188. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  189. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  190. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  191. obliquos videamur et id res vera refutet.
  192. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  193. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  194. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  195. sed nihil omnino recta regione viai
  196. declinare quis est qui possit cernere sese?
  197. Denique si semper motu conectitur omnis
  198. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  199. nec declinando faciunt primordia motus
  200. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  201. ex infinito ne causam causa sequatur,
  202. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  203. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  204. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  205. declinamus item motus nec tempore certo
  206. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  207. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  208. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  209. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  210. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  211. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  212. omnis enim totum per corpus materiai
  213. copia conciri debet, concita per artus
  214. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  215. ut videas initum motus a corde creari
  216. ex animique voluntate id procedere primum,
  217. inde dari porro per totum corpus et artus.
  218. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  219. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  220. nam tum materiem totius corporis omnem
  221. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  222. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  223. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  224. pellat et invitos cogat procedere saepe
  225. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  226. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  227. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  228. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  229. et proiecta refrenatur retroque residit.
  230. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  231. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  232. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  233. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  234. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  235. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  236. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  237. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  238. id facit exiguum clinamen principiorum
  239. nec regione loci certa nec tempore certo.
  240. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  241. copia nec porro maioribus intervallis;
  242. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  243. qua propter quo nunc in motu principiorum
  244. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  245. et post haec semper simili ratione ferentur,
  246. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  247. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  248. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  249. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  250. nam neque quo possit genus ullum materiai
  251. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  252. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  253. naturam rerum mutare et vertere motus.
  254. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  255. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  256. summa tamen summa videatur stare quiete,
  257. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  258. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  259. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  260. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  261. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  262. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  263. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  264. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  265. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  266. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  267. omnia quae nobis longe confusa videntur
  268. et velut in viridi candor consistere colli.
  269. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  270. camporum complent belli simulacra cientes,
  271. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  272. aere renidescit tellus supterque virum vi
  273. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  274. icti reiectant voces ad sidera mundi
  275. et circum volitant equites mediosque repente
  276. tramittunt valido quatientes impete campos;
  277. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  278. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  279. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  280. qualia sint et quam longe distantia formis,
  281. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  282. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  283. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  284. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  285. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  286. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  287. esse pari filo similique adfecta figura.
  288. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  289. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  290. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  291. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  292. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  293. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  294. invenies tamen inter se differre figuris.
  295. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  296. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  297. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  298. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  299. turicremas propter mactatus concidit aras
  300. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  301. at mater viridis saltus orbata peragrans
  302. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  303. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  304. conspicere amissum fetum, completque querellis
  305. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  306. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  307. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  308. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  309. oblectare animum subitamque avertere curam,
  310. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  311. derivare queunt animum curaque levare;
  312. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  313. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  314. cornigeras norunt matres agnique petulci
  315. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  316. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  317. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  318. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  319. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  320. concharumque genus parili ratione videmus
  321. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  322. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  323. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  324. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  325. unius ad certam formam primordia rerum,
  326. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  327. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  328. quare fulmineus multo penetralior ignis
  329. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  330. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  331. subtilem magis e parvis constare figuris
  332. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  333. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  334. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  335. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  336. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  337. et quamvis subito per colum vina videmus
  338. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  339. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  340. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  341. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  342. inter se possint primordia singula quaeque
  343. singula per cuiusque foramina permanare.
  344. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  345. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  346. at contra taetra absinthi natura ferique
  347. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  348. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  349. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  350. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  351. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  352. proptereaque solere vias rescindere nostris
  353. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  354. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  355. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  356. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  357. horrorem constare elementis levibus aeque
  358. ac musaea mele, per chordas organici quae
  359. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  360. neu simili penetrare putes primordia forma
  361. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  362. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  363. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  364. neve bonos rerum simili constare colores
  365. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  366. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  367. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  368. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  369. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  370. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  371. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  372. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  373. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  374. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  375. titillare magis sensus quam laedere possint,
  376. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  377. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  378. dissimili dentata modo conpungere sensus
  379. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  380. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  381. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  382. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  383. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  384. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  385. semina confundunt inter se concita sensum;
  386. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  387. tute tibi partem ferias atque experiare.
  388. qua propter longe formas distare necessest
  389. principiis, varios quae possint edere sensus.
  390. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  391. haec magis hamatis inter sese esse necessest