De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  2. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  3. prima acie constant ictus contemnere sueta
  4. et validi silices ac duri robora ferri
  5. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  6. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  7. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  8. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  9. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  10. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  11. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  12. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  13. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  14. at non esse tamen perplexis indupedita,
  15. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  16. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  17. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  18. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  19. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  20. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  21. * * *
  22. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  23. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  24. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  25. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  26. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  27. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  28. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  29. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  30. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  31. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  32. linquit enim supera taetri primordia viri,
  33. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  34. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  35. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  36. finita variare figurarum ratione.
  37. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  38. esse infinito debebunt corporis auctu.
  39. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  40. corporis inter se multum variare figurae
  41. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  42. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  43. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  44. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  45. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  46. formai speciem totius corporis eius,
  47. quod super est, si forte voles variare figuras,
  48. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  49. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  50. si tu forte voles etiam variare figuras.
  51. ergo formarum novitatem corporis augmen
  52. subsequitur. quare non est ut credere possis
  53. esse infinitis distantia semina formis,
  54. ne quaedam cogas inmani maximitate
  55. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  56. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  57. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  58. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  59. saecla novo rerum superata colore iacerent
  60. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  61. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  62. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  63. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  64. cedere item retro possent in deteriores
  65. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  66. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  67. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  68. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  69. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  70. materiem quoque finitis differe figuris.
  71. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  72. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  73. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  74. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  75. ergo finita distant ratione creata,
  76. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  77. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  78. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  79. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  80. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  81. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  82. formarum finita, necesse est quae similes sint
  83. esse infinitas aut summam materiai
  84. finitam constare, id quod non esse probavi.
  85. * * *
  86. versibus ostendam corpuscula materiai
  87. ex infinito summam rerum usque tenere
  88. undique protelo plagarum continuato.
  89. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  90. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  91. at regione locoque alio terrisque remotis
  92. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  93. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  94. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  95. milibus e multis vallo munitur eburno,
  96. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  97. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  98. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  99. unica res quaedem nativo corpore sola,
  100. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  101. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  102. unde ea progigni possit concepta, creari
  103. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  104. quippe etenim sumant alii finita per omne
  105. corpora iactari unius genitalia rei,
  106. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  107. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  108. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  109. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  110. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  111. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  112. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  113. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  114. infidi maris insidias virisque dolumque
  115. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  116. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  117. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  118. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  119. disiectare aestus diversi materiai,
  120. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  121. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  122. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  123. et res progigni et genitas procrescere posse.
  124. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  125. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  126. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  127. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  128. nec porro rerum genitales auctificique
  129. motus perpetuo possunt servare creata.
  130. sic aequo geritur certamine principiorum
  131. ex infinito contractum tempore bellum.
  132. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  133. et superantur item. miscetur funere vagor,
  134. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  135. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  136. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  137. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  138. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  139. convenit et memori mandatum mente tenere,
  140. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  141. quod genere ex uno consistat principiorum,
  142. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  143. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  144. atque potestates, ita plurima principiorum
  145. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  146. Principio tellus habet in se corpora prima,
  147. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  148. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  149. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  150. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  151. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  152. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  153. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  154. montivago generi possit praebere ferarum.
  155. quare magna deum mater materque ferarum
  156. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  157. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  158. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  159. aeris in spatio magnam pendere docentes
  160. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  161. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  162. officiis debet molliri victa parentum.
  163. muralique caput summum cinxere corona,
  164. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  165. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  166. horrifice fertur divinae matris imago.
  167. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  168. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  169. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  170. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  171. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  172. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  173. significare volunt indignos esse putandos,
  174. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  175. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  176. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  177. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  178. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  179. ingratos animos atque impia pectora volgi
  180. conterrere metu quae possint numine divae.
  181. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  182. munificat tacita mortalis muta salute,
  183. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  184. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  185. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  186. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  187. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  188. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  189. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  190. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  191. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  192. cum pueri circum puerum pernice chorea
  193. armat et in numerum pernice chorea
  194. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  195. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  196. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  197. propterea magnam armati matrem comitantur,
  198. aut quia significant divam praedicere ut armis
  199. ac virtute velint patriam defendere terram
  200. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  201. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  202. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  203. omnis enim per se divom natura necessest
  204. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  205. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  206. nam privata dolore omni, privata periclis,
  207. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  208. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  209. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  210. et quia multarum potitur primordia rerum,
  211. multa modis multis effert in lumina solis.
  212. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  213. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  214. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  215. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  216. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  217. religione animum turpi contingere parcat.
  218. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  219. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  220. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  221. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  222. dissimili vivont specie retinentque parentum
  223. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  224. tanta est in quovis genere herbae materiai
  225. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  226. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  227. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  228. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  229. dissimili perfecta figura principiorum.
  230. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  231. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  232. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  233. scintillasque agere ac late differre favillam.
  234. cetera consimili mentis ratione peragrans
  235. invenies igitur multarum semina rerum
  236. corpore celare et varias cohibere figuras.
  237. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  238. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  239. haec igitur variis debent constare figuris;
  240. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  241. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  242. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  243. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  244. conveniunt et res permixto semine constant.
  245. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  246. multa elementa vides multis communia verbis,
  247. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  248. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  249. non quo multa parum communis littera currat
  250. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  251. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  252. sic aliis in rebus item communia multa
  253. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  254. dissimili tamen inter se consistere summa
  255. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  256. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  257. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  258. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  259. semiferas hominum species existere et altos
  260. inter dum ramos egigni corpore vivo
  261. multaque conecti terrestria membra marinis,
  262. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  263. pascere naturam per terras omniparentis.
  264. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  265. seminibus certis certa genetrice creata
  266. conservare genus crescentia posse videmus.
  267. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  268. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  269. corpora discedunt conexaque convenientis
  270. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  271. reicere in terras naturam, multaque caecis
  272. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  273. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  274. vitalis motus consentire atque imitari.
  275. sed ne forte putes animalia sola teneri
  276. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  277. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  278. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  279. dissimili constare figura principiorum;
  280. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  281. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  282. semina cum porro distent, differre necessust
  283. intervalla vias conexus pondera plagas
  284. concursus motus; quae non animalia solum
  285. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  286. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  287. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  288. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  289. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  290. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  291. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  292. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  293. corpora consimili sint eius tincta colore;
  294. nullus enim color est omnino materiai
  295. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  296. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  297. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  298. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  299. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  300. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  301. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  302. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  303. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  304. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  305. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  306. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  307. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  308. immutabile enim quiddam superare necessest,
  309. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  310. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  311. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  312. proinde colore cave contingas semina rerum,
  313. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  314. Praeterea si nulla coloris principiis est
  315. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  316. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  317. propterea magni quod refert, semina quaeque
  318. cum quibus et quali positura contineantur
  319. et quos inter se dent motus accipiantque,
  320. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  321. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  322. marmoreo fieri possint candore repente,
  323. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  324. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  325. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  326. materies ubi permixta est illius et ordo
  327. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  328. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  329. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  330. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  331. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  332. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  333. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  334. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  335. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  336. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  337. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  338. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  339. aut alio in quovis uno puroque nitore
  340. dissimiles longe inter se variosque colores.
  341. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  342. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  343. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  344. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  345. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  346. principiis rerum non numquam causa colores,
  347. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  348. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  349. quippe etenim multo proclivius exorientur
  350. candida de nullo quam nigro nata colore
  351. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  352. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  353. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  354. scire licet quam sint nullo velata colore;
  355. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  356. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  357. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  358. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  359. quae sita cervices circum collumque coronat;
  360. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  361. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  362. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  363. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  364. consimili mutat ratione obversa colores;
  365. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  366. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  367. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  368. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  369. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  370. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  371. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  372. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  373. sed variis formis variantes edere tactus.
  374. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  375. est natura coloris et omnia principiorum
  376. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  377. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  378. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  379. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  380. ex albis album pinnis iactare colorem
  381. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  382. aut alio quovis uno varioque colore.
  383. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  384. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  385. evanescere paulatim stinguique colorem;
  386. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  387. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  388. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  389. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  390. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  391. Postremo quoniam non omnia corpora vocem