De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  2. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  3. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  4. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  5. nec cessare haec inter se mutare, meare
  6. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  7. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  8. immutabile enim quiddam superare necessest,
  9. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  10. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  11. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  12. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  13. in commutatum veniunt, constare necessest
  14. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  15. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  16. quin potius tali natura praedita quaedam
  17. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  18. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  19. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  20. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  21. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  22. aeris e terra res omnis crescere alique;
  23. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  24. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  25. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  26. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  27. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  28. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  29. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  30. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  31. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  32. ni mirum quia multa modis communia multis
  33. multarum rerum in rebus primordia mixta
  34. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  35. atque eadem magni refert primordia saepe
  36. cum quibus et quali positura contineantur
  37. et quos inter se dent motus accipiantque;
  38. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  39. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  40. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  41. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  42. multa elementa vides multis communia verbis,
  43. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  44. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  45. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  46. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  47. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  48. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  49. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  50. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  51. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  52. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  53. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  54. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  55. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  56. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  57. ex aurique putat micis consistere posse
  58. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  59. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  60. cetera consimili fingit ratione putatque.
  61. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  62. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  63. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  64. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  65. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  66. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  67. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  68. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  69. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  70. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  71. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  72. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  73. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  74. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  75. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  76. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  77. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  78. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  79. * * *
  80. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  81. esse et habere in se nervorum corpora parva
  82. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  83. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  84. ex alienigenis rebus constare putetur,
  85. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  86. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  87. si sunt in terris, terram constare necessest
  88. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  89. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  90. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  91. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  92. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  93. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  94. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  95. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  96. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  97. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  98. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  99. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  100. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  101. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  102. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  103. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  104. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  105. et latices dulcis guttas similique sapore
  106. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  107. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  108. herbarum genera et fruges frondesque videri
  109. dispertita inter terram latitare minute,
  110. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  111. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  112. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  113. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  114. verum semina multimodis inmixta latere
  115. multarum rerum in rebus communia debent.
  116. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  117. arboribus vicina cacumina summa terantur
  118. inter se validis facere id cogentibus austris,
  119. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  120. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  121. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  122. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  123. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  124. non possent ullum tempus celarier ignes,
  125. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  126. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  127. permagni referre eadem primordia saepe
  128. cum quibus et quali positura contineantur
  129. et quos inter se dent motus accipiantque,
  130. atque eadem paulo inter se mutata creare
  131. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  132. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  133. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  134. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  135. si fieri non posse putas, quin materiai
  136. corpora consimili natura praedita fingas,
  137. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  138. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  139. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  140. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  141. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  142. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  143. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  144. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  145. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  146. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  147. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  148. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  149. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  150. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  151. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  152. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  153. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  154. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  155. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  156. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  157. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  158. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  159. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  160. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  161. sed potius tali facto recreata valescat,
  162. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  163. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  164. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  165. carmine Pierio rationem exponere nostram
  166. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  167. si tibi forte animum tali ratione tenere
  168. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  169. naturam rerum, qua constet compta figura.
  170. Sed quoniam docui solidissima materiai
  171. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  172. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  173. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  174. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  175. pervideamus utrum finitum funditus omne
  176. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  177. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  178. finitumst; namque extremum debebat habere.
  179. extremum porro nullius posse videtur
  180. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  181. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  182. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  183. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  184. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  185. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  186. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  187. Praeterea si iam finitum constituatur
  188. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  189. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  190. id validis utrum contortum viribus ire
  191. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  192. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  193. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  194. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  195. cogit ut exempta concedas fine patere.
  196. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  197. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  198. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  199. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  200. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  201. fiet uti nusquam possit consistere finis
  202. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  203. Praeterea spatium summai totius omne
  204. undique si inclusum certis consisteret oris
  205. finitumque foret, iam copia materiai
  206. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  207. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  208. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  209. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  210. ex infinito iam tempore subsidendo.
  211. at nunc ni mirum requies data principiorum
  212. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  213. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  214. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  215. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  216. ex infinito cita corpora materiai.
  217. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  218. aer dissaepit collis atque aera montes,
  219. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  220. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  221. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  222. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  223. perpetuo possint aevi labentia tractu
  224. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  225. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  226. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  227. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  228. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  229. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  230. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  231. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  232. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  233. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  234. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  235. exiguum possent horai sistere tempus;
  236. nam dispulsa suo de coetu materiai
  237. copia ferretur magnum per inane soluta,
  238. sive adeo potius numquam concreta creasset
  239. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  240. nam certe neque consilio primordia rerum
  241. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  242. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  243. sed quia multa modis multis mutata per omne
  244. ex infinito vexantur percita plagis,
  245. omne genus motus et coetus experiundo
  246. tandem deveniunt in talis disposituras,
  247. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  248. et multos etiam magnos servata per annos
  249. ut semel in motus coniectast convenientis,
  250. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  251. integrent amnes et solis terra vapore
  252. fota novet fetus summissaque gens animantum
  253. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  254. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  255. ex infinito suboriri copia posset,
  256. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  257. nam vel uti privata cibo natura animantum
  258. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  259. dissolui simul ac defecit suppeditare
  260. materies aliqua ratione aversa viai.
  261. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  262. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  263. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  264. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  265. inter dum resilire tamen coguntur et una
  266. principiis rerum spatium tempusque fugai
  267. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  268. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  269. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  270. infinita opus est vis undique materiai.
  271. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  272. in medium summae quod dicunt omnia niti
  273. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  274. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  275. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  276. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  277. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  278. nitier in terraque retro requiescere posta,
  279. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  280. et simili ratione animalia suppa vagari
  281. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  282. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  283. sponte sua possint in caeli templa volare;
  284. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  285. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  286. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  287. sed vanus stolidis haec * * *
  288. amplexi quod habent perv * * *
  289. nam medium nihil esse potest * * *
  290. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  291. possit ibi quicquam consistere * * *
  292. quam quavis alia longe ratione * * *
  293. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  294. per medium, per non medium, concedere debet
  295. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  296. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  297. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  298. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  299. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  300. haud igitur possunt tali ratione teneri
  301. res in concilium medii cuppedine victae.
  302. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  303. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  304. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  305. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  306. at contra tenuis exponunt aeris auras
  307. et calidos simul a medio differrier ignis,
  308. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  309. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  310. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  311. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  312. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  313. ---
  314. ---
  315. ---
  316. ---
  317. ---
  318. ---
  319. ---
  320. ---
  321. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  322. diffugiant subito magnum per inane soluta
  323. et ne cetera consimili ratione sequantur
  324. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  325. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  326. inter permixtas rerum caelique ruinas
  327. corpora solventes abeat per inane profundum,
  328. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  329. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  330. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  331. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  332. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  333. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  334. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  335. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  336. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis