De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito summam rerum usque tenere
  2. undique protelo plagarum continuato.
  3. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  4. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  5. at regione locoque alio terrisque remotis
  6. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  7. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  8. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  9. milibus e multis vallo munitur eburno,
  10. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  11. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  12. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  13. unica res quaedem nativo corpore sola,
  14. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  15. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  16. unde ea progigni possit concepta, creari
  17. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  18. quippe etenim sumant alii finita per omne
  19. corpora iactari unius genitalia rei,
  20. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  21. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  22. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  23. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  24. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  25. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  26. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  27. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  28. infidi maris insidias virisque dolumque
  29. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  30. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  31. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  32. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  33. disiectare aestus diversi materiai,
  34. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  35. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  36. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  37. et res progigni et genitas procrescere posse.
  38. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  39. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  40. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  41. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  42. nec porro rerum genitales auctificique
  43. motus perpetuo possunt servare creata.
  44. sic aequo geritur certamine principiorum
  45. ex infinito contractum tempore bellum.
  46. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  47. et superantur item. miscetur funere vagor,
  48. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  49. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  50. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  51. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  52. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  53. convenit et memori mandatum mente tenere,
  54. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  55. quod genere ex uno consistat principiorum,
  56. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  57. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  58. atque potestates, ita plurima principiorum
  59. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  60. Principio tellus habet in se corpora prima,
  61. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  62. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  63. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  64. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  65. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  66. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  67. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  68. montivago generi possit praebere ferarum.
  69. quare magna deum mater materque ferarum
  70. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  71. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  72. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  73. aeris in spatio magnam pendere docentes
  74. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  75. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  76. officiis debet molliri victa parentum.
  77. muralique caput summum cinxere corona,
  78. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  79. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  80. horrifice fertur divinae matris imago.
  81. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  82. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  83. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  84. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  85. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  86. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  87. significare volunt indignos esse putandos,
  88. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  89. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  90. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  91. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  92. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  93. ingratos animos atque impia pectora volgi
  94. conterrere metu quae possint numine divae.
  95. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  96. munificat tacita mortalis muta salute,
  97. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  98. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  99. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  100. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  101. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  102. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  103. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  104. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  105. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  106. cum pueri circum puerum pernice chorea
  107. armat et in numerum pernice chorea
  108. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  109. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  110. aeternumque daret matri sub pectore volnus.