De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  2. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  3. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  4. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  5. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  6. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  7. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  8. titillare magis sensus quam laedere possint,
  9. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  10. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  11. dissimili dentata modo conpungere sensus
  12. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  13. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  14. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  15. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  16. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  17. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  18. semina confundunt inter se concita sensum;
  19. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  20. tute tibi partem ferias atque experiare.
  21. qua propter longe formas distare necessest
  22. principiis, varios quae possint edere sensus.
  23. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  24. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  25. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  26. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  27. prima acie constant ictus contemnere sueta
  28. et validi silices ac duri robora ferri
  29. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  30. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  31. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  32. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  33. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  34. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  35. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  36. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  37. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  38. at non esse tamen perplexis indupedita,
  39. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  40. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  41. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  42. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  43. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  44. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  45. * * *
  46. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  47. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  48. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  49. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  50. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  51. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  52. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  53. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  54. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  55. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  56. linquit enim supera taetri primordia viri,
  57. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  58. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  59. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  60. finita variare figurarum ratione.
  61. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  62. esse infinito debebunt corporis auctu.
  63. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  64. corporis inter se multum variare figurae
  65. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  66. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  67. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  68. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  69. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  70. formai speciem totius corporis eius,
  71. quod super est, si forte voles variare figuras,
  72. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  73. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  74. si tu forte voles etiam variare figuras.
  75. ergo formarum novitatem corporis augmen
  76. subsequitur. quare non est ut credere possis
  77. esse infinitis distantia semina formis,
  78. ne quaedam cogas inmani maximitate
  79. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  80. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  81. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  82. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  83. saecla novo rerum superata colore iacerent
  84. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  85. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  86. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  87. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  88. cedere item retro possent in deteriores
  89. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  90. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  91. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  92. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  93. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  94. materiem quoque finitis differe figuris.
  95. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  96. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  97. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  98. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  99. ergo finita distant ratione creata,
  100. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  101. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  102. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  103. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  104. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  105. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  106. formarum finita, necesse est quae similes sint
  107. esse infinitas aut summam materiai
  108. finitam constare, id quod non esse probavi.
  109. * * *
  110. versibus ostendam corpuscula materiai