De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea magnam armati matrem comitantur,
  2. aut quia significant divam praedicere ut armis
  3. ac virtute velint patriam defendere terram
  4. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  5. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  6. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  7. omnis enim per se divom natura necessest
  8. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  9. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  10. nam privata dolore omni, privata periclis,
  11. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  12. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  13. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  14. et quia multarum potitur primordia rerum,
  15. multa modis multis effert in lumina solis.
  16. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  17. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  18. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  19. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  20. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  21. religione animum turpi contingere parcat.
  22. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  23. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  24. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  25. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  26. dissimili vivont specie retinentque parentum
  27. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  28. tanta est in quovis genere herbae materiai
  29. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  30. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  31. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  32. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  33. dissimili perfecta figura principiorum.
  34. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  35. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  36. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  37. scintillasque agere ac late differre favillam.
  38. cetera consimili mentis ratione peragrans
  39. invenies igitur multarum semina rerum
  40. corpore celare et varias cohibere figuras.
  41. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  42. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  43. haec igitur variis debent constare figuris;
  44. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  45. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  46. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  47. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  48. conveniunt et res permixto semine constant.
  49. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  50. multa elementa vides multis communia verbis,
  51. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  52. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  53. non quo multa parum communis littera currat
  54. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  55. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  56. sic aliis in rebus item communia multa
  57. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  58. dissimili tamen inter se consistere summa
  59. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  60. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  61. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  62. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  63. semiferas hominum species existere et altos
  64. inter dum ramos egigni corpore vivo
  65. multaque conecti terrestria membra marinis,
  66. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  67. pascere naturam per terras omniparentis.
  68. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  69. seminibus certis certa genetrice creata
  70. conservare genus crescentia posse videmus.
  71. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  72. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  73. corpora discedunt conexaque convenientis
  74. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  75. reicere in terras naturam, multaque caecis
  76. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  77. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  78. vitalis motus consentire atque imitari.
  79. sed ne forte putes animalia sola teneri
  80. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  81. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  82. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  83. dissimili constare figura principiorum;
  84. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  85. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  86. semina cum porro distent, differre necessust
  87. intervalla vias conexus pondera plagas
  88. concursus motus; quae non animalia solum
  89. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  90. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  91. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  92. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  93. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  94. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  95. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  96. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  97. corpora consimili sint eius tincta colore;
  98. nullus enim color est omnino materiai
  99. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  100. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  101. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  102. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  103. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  104. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  105. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  106. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  107. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  108. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  109. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  110. omnis enim color omnino mutatur in omnis;