De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  2. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  3. * * *
  4. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  5. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  6. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  7. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  8. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  9. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  10. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  11. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  12. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  13. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  14. linquit enim supera taetri primordia viri,
  15. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  16. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  17. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  18. finita variare figurarum ratione.
  19. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  20. esse infinito debebunt corporis auctu.
  21. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  22. corporis inter se multum variare figurae
  23. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  24. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  25. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  26. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  27. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  28. formai speciem totius corporis eius,
  29. quod super est, si forte voles variare figuras,
  30. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  31. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  32. si tu forte voles etiam variare figuras.
  33. ergo formarum novitatem corporis augmen
  34. subsequitur. quare non est ut credere possis
  35. esse infinitis distantia semina formis,
  36. ne quaedam cogas inmani maximitate
  37. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  38. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  39. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  40. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  41. saecla novo rerum superata colore iacerent
  42. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  43. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  44. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  45. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  46. cedere item retro possent in deteriores
  47. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  48. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  49. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  50. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  51. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  52. materiem quoque finitis differe figuris.
  53. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  54. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  55. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  56. interutrasque iacent explentes ordine summam.