De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  2. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  3. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  4. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  5. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  6. materiem quoque finitis differe figuris.
  7. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  8. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  9. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  10. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  11. ergo finita distant ratione creata,
  12. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  13. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  14. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  15. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  16. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  17. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  18. formarum finita, necesse est quae similes sint
  19. esse infinitas aut summam materiai
  20. finitam constare, id quod non esse probavi.
  21. * * *
  22. versibus ostendam corpuscula materiai
  23. ex infinito summam rerum usque tenere
  24. undique protelo plagarum continuato.
  25. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  26. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  27. at regione locoque alio terrisque remotis
  28. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  29. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  30. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  31. milibus e multis vallo munitur eburno,
  32. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  33. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  34. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  35. unica res quaedem nativo corpore sola,
  36. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  37. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  38. unde ea progigni possit concepta, creari
  39. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  40. quippe etenim sumant alii finita per omne
  41. corpora iactari unius genitalia rei,
  42. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  43. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  44. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  45. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  46. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  47. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  48. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  49. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  50. infidi maris insidias virisque dolumque
  51. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  52. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  53. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  54. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  55. disiectare aestus diversi materiai,
  56. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  57. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  58. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  59. et res progigni et genitas procrescere posse.
  60. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  61. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  62. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  63. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  64. nec porro rerum genitales auctificique
  65. motus perpetuo possunt servare creata.
  66. sic aequo geritur certamine principiorum
  67. ex infinito contractum tempore bellum.
  68. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  69. et superantur item. miscetur funere vagor,
  70. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  71. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  72. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  73. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  74. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  75. convenit et memori mandatum mente tenere,
  76. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  77. quod genere ex uno consistat principiorum,
  78. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  79. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  80. atque potestates, ita plurima principiorum
  81. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  82. Principio tellus habet in se corpora prima,
  83. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  84. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  85. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  86. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  87. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  88. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  89. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  90. montivago generi possit praebere ferarum.
  91. quare magna deum mater materque ferarum
  92. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  93. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  94. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  95. aeris in spatio magnam pendere docentes
  96. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  97. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  98. officiis debet molliri victa parentum.
  99. muralique caput summum cinxere corona,
  100. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  101. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  102. horrifice fertur divinae matris imago.
  103. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  104. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  105. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  106. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  107. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  108. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  109. significare volunt indignos esse putandos,
  110. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  111. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  112. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  113. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  114. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  115. ingratos animos atque impia pectora volgi
  116. conterrere metu quae possint numine divae.
  117. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  118. munificat tacita mortalis muta salute,
  119. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  120. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  121. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  122. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  123. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  124. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  125. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  126. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  127. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  128. cum pueri circum puerum pernice chorea
  129. armat et in numerum pernice chorea
  130. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  131. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  132. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  133. propterea magnam armati matrem comitantur,
  134. aut quia significant divam praedicere ut armis
  135. ac virtute velint patriam defendere terram
  136. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  137. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  138. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  139. omnis enim per se divom natura necessest
  140. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  141. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  142. nam privata dolore omni, privata periclis,
  143. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  144. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  145. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  146. et quia multarum potitur primordia rerum,
  147. multa modis multis effert in lumina solis.
  148. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare