De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  2. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  3. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  4. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  5. religione animum turpi contingere parcat.
  6. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  7. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  8. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  9. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  10. dissimili vivont specie retinentque parentum
  11. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  12. tanta est in quovis genere herbae materiai
  13. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  14. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  15. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  16. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  17. dissimili perfecta figura principiorum.
  18. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  19. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  20. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  21. scintillasque agere ac late differre favillam.
  22. cetera consimili mentis ratione peragrans
  23. invenies igitur multarum semina rerum
  24. corpore celare et varias cohibere figuras.
  25. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  26. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  27. haec igitur variis debent constare figuris;
  28. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  29. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  30. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  31. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  32. conveniunt et res permixto semine constant.
  33. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  34. multa elementa vides multis communia verbis,
  35. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  36. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  37. non quo multa parum communis littera currat
  38. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  39. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  40. sic aliis in rebus item communia multa
  41. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  42. dissimili tamen inter se consistere summa
  43. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  44. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  45. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  46. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  47. semiferas hominum species existere et altos
  48. inter dum ramos egigni corpore vivo
  49. multaque conecti terrestria membra marinis,
  50. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  51. pascere naturam per terras omniparentis.
  52. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  53. seminibus certis certa genetrice creata
  54. conservare genus crescentia posse videmus.
  55. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  56. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  57. corpora discedunt conexaque convenientis
  58. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  59. reicere in terras naturam, multaque caecis
  60. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  61. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  62. vitalis motus consentire atque imitari.
  63. sed ne forte putes animalia sola teneri
  64. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  65. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  66. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  67. dissimili constare figura principiorum;
  68. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  69. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  70. semina cum porro distent, differre necessust
  71. intervalla vias conexus pondera plagas
  72. concursus motus; quae non animalia solum
  73. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  74. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  75. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  76. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  77. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  78. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  79. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  80. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  81. corpora consimili sint eius tincta colore;
  82. nullus enim color est omnino materiai
  83. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  84. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  85. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  86. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  87. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  88. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  89. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  90. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  91. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  92. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  93. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  94. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  95. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  96. immutabile enim quiddam superare necessest,
  97. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  98. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  99. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  100. proinde colore cave contingas semina rerum,
  101. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  102. Praeterea si nulla coloris principiis est
  103. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  104. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  105. propterea magni quod refert, semina quaeque
  106. cum quibus et quali positura contineantur
  107. et quos inter se dent motus accipiantque,
  108. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  109. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  110. marmoreo fieri possint candore repente,
  111. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  112. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  113. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  114. materies ubi permixta est illius et ordo
  115. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  116. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  117. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  118. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  119. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  120. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  121. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  122. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  123. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  124. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  125. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  126. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  127. aut alio in quovis uno puroque nitore
  128. dissimiles longe inter se variosque colores.
  129. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  130. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  131. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  132. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  133. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  134. principiis rerum non numquam causa colores,
  135. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  136. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  137. quippe etenim multo proclivius exorientur
  138. candida de nullo quam nigro nata colore
  139. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  140. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  141. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  142. scire licet quam sint nullo velata colore;
  143. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  144. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  145. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  146. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  147. quae sita cervices circum collumque coronat;
  148. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,