De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  2. oblectare animum subitamque avertere curam,
  3. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  4. derivare queunt animum curaque levare;
  5. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  6. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  7. cornigeras norunt matres agnique petulci
  8. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  9. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  10. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  11. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  12. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  13. concharumque genus parili ratione videmus
  14. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  15. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  16. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  17. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  18. unius ad certam formam primordia rerum,
  19. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  20. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  21. quare fulmineus multo penetralior ignis
  22. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  23. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  24. subtilem magis e parvis constare figuris
  25. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  26. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  27. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  28. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  29. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  30. et quamvis subito per colum vina videmus
  31. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  32. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  33. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  34. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  35. inter se possint primordia singula quaeque
  36. singula per cuiusque foramina permanare.
  37. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  38. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  39. at contra taetra absinthi natura ferique
  40. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  41. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  42. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  43. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  44. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  45. proptereaque solere vias rescindere nostris
  46. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  47. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  48. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  49. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  50. horrorem constare elementis levibus aeque
  51. ac musaea mele, per chordas organici quae
  52. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  53. neu simili penetrare putes primordia forma
  54. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  55. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  56. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  57. neve bonos rerum simili constare colores
  58. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  59. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  60. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  61. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  62. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  63. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  64. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  65. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  66. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  67. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  68. titillare magis sensus quam laedere possint,
  69. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  70. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  71. dissimili dentata modo conpungere sensus
  72. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  73. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  74. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  75. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  76. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  77. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  78. semina confundunt inter se concita sensum;
  79. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  80. tute tibi partem ferias atque experiare.
  81. qua propter longe formas distare necessest
  82. principiis, varios quae possint edere sensus.
  83. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  84. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  85. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  86. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  87. prima acie constant ictus contemnere sueta
  88. et validi silices ac duri robora ferri
  89. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  90. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  91. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  92. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  93. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  94. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  95. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  96. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  97. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  98. at non esse tamen perplexis indupedita,
  99. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  100. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  101. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  102. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  103. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  104. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  105. * * *
  106. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  107. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  108. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  109. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  110. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  111. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  112. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  113. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  114. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  115. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  116. linquit enim supera taetri primordia viri,
  117. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  118. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  119. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  120. finita variare figurarum ratione.
  121. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  122. esse infinito debebunt corporis auctu.
  123. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  124. corporis inter se multum variare figurae
  125. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  126. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  127. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  128. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  129. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  130. formai speciem totius corporis eius,
  131. quod super est, si forte voles variare figuras,
  132. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  133. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  134. si tu forte voles etiam variare figuras.
  135. ergo formarum novitatem corporis augmen
  136. subsequitur. quare non est ut credere possis
  137. esse infinitis distantia semina formis,
  138. ne quaedam cogas inmani maximitate
  139. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  140. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  141. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  142. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  143. saecla novo rerum superata colore iacerent
  144. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  145. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  146. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  147. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  148. cedere item retro possent in deteriores