De Rerum Natura
Lucretius
-
- et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
- carmina consimili ratione oppressa silerent;
- namque aliis aliud praestantius exoreretur.
- cedere item retro possent in deteriores
- omnia sic partis, ut diximus in melioris;
- namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
- naribus auribus atque oculis orisque sapori.
- quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
- finis utrimque tenet summam, fateare necessest
- materiem quoque finitis differe figuris.
- denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
- finitumst retroque pari ratione remensumst.
- omnis enim calor ac frigus mediique tepores
- interutrasque iacent explentes ordine summam.
- ergo finita distant ratione creata,
- ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
- hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
- Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
- ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
- inter se simili quae sunt perfecta figura,
- infinita cluere. etenim distantia cum sit
- formarum finita, necesse est quae similes sint
- esse infinitas aut summam materiai
- finitam constare, id quod non esse probavi.
- * * *
- versibus ostendam corpuscula materiai
- ex infinito summam rerum usque tenere
- undique protelo plagarum continuato.
- nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
- fecundamque magis naturam cernis in illis,
- at regione locoque alio terrisque remotis
- multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
- sicut quadripedum cum primis esse videmus
- in genere anguimanus elephantos, India quorum
- milibus e multis vallo munitur eburno,
- ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
- vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
- sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
- unica res quaedem nativo corpore sola,
- cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
- infinita tamen nisi erit vis materiai,
- unde ea progigni possit concepta, creari
- non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
- quippe etenim sumant alii finita per omne
- corpora iactari unius genitalia rei,
- unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
- materiae tanto in pelago turbaque aliena?
- non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
- sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
- disiactare solet magnum mare transtra cavernas
- antemnas prorem malos tonsasque natantis,
- per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
- ut videantur et indicium mortalibus edant,
- infidi maris insidias virisque dolumque
- ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
- subdola cum ridet placidi pellacia ponti,