De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  2. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  3. disiectare aestus diversi materiai,
  4. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  5. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  6. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  7. et res progigni et genitas procrescere posse.
  8. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  9. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  10. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  11. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  12. nec porro rerum genitales auctificique
  13. motus perpetuo possunt servare creata.
  14. sic aequo geritur certamine principiorum
  15. ex infinito contractum tempore bellum.
  16. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  17. et superantur item. miscetur funere vagor,
  18. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  19. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  20. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  21. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  22. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  23. convenit et memori mandatum mente tenere,
  24. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  25. quod genere ex uno consistat principiorum,
  26. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  27. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  28. atque potestates, ita plurima principiorum
  29. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  30. Principio tellus habet in se corpora prima,
  31. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  32. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  33. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  34. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  35. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  36. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  37. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  38. montivago generi possit praebere ferarum.
  39. quare magna deum mater materque ferarum
  40. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  41. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  42. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  43. aeris in spatio magnam pendere docentes
  44. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  45. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  46. officiis debet molliri victa parentum.
  47. muralique caput summum cinxere corona,
  48. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  49. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  50. horrifice fertur divinae matris imago.
  51. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  52. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  53. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  54. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  55. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  56. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,