De Rerum Natura
Lucretius
-
- aeraque quae claustris restantia vociferantur.
- illa quidem debent e levibus atque rutundis
- esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
- namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
- nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
- et perculsus item proclive volubilis exstat.
- omnia postremo quae puncto tempore cernis
- diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
- si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
- at non esse tamen perplexis indupedita,
- pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
- nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
- sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
- non e perplexis, sed acutis esse elementis.
- sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
- sudor uti maris est, minime mirabile debet
- * * *
- nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
- est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
- corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
- scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
- provolvi simul ut possint et laedere sensus.
- et quo mixta putes magis aspera levibus esse
- principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
- est ratio secernendi seorsumque videndi,
- umor dulcis ubi per terras crebrius idem
- percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
- linquit enim supera taetri primordia viri,
- aspera quo magis in terris haerescere possint.
- Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
- ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
- finita variare figurarum ratione.
- quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
- esse infinito debebunt corporis auctu.
- namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
- corporis inter se multum variare figurae
- non possunt. fac enim minimis e partibus esse
- corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
- nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
- summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
- omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
- formai speciem totius corporis eius,
- quod super est, si forte voles variare figuras,
- addendum partis alias erit. inde sequetur,
- adsimili ratione alias ut postulet ordo,
- si tu forte voles etiam variare figuras.
- ergo formarum novitatem corporis augmen
- subsequitur. quare non est ut credere possis
- esse infinitis distantia semina formis,
- ne quaedam cogas inmani maximitate
- esse, supra quod iam docui non posse probari.
- iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
- purpura Thessalico concharum tacta colore,
- aurea pavonum ridenti imbuta lepore
- saecla novo rerum superata colore iacerent
- et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,